14.
Eat nunc qui uolet, et hoc meum beneficium
cum reliquorum Deorum metamorphosi comparet. Qui quid irati faciant, non libet
commemorare: sed quibus quam maxime propitii sunt, eos solent in arborem, in
auem, in cicadam aut etiam in serpentem transformare: quasi uero non istud
ipsum sit perire, aliud fieri. Ego uero hominem eumdem optimae ac felicissimae uitae parti restituo. Quod
si mortales prorsus ab omni sapientiae commercio temperarent, ac perpetuo mecum
aetatem agerent, ne esset quidem ullum senium, uerum perpetua iuuenta
fruerentur felices. An non uidetis tetricos istos et uel Philosophiae studiis,
uel seriis et arduis addictos negotiis plerumque priusquam plane iuuenes sint,
iam consenuisse, uidelicet curis, et assidua acrique cogitationum agitatione
sensim spiritus et succum illum uitalem exhauriente? Cum contra Moriones mei
pinguiculi sint, et nitidi, et bene curata cute, plane choiroi, quod
aiunt, Akaranioi, numquam profecto senectutis incommodum ullum sensuri, nisi
nonnihil, ut fit, sapientum contagio inficerentur. Adeo nihil patitur hominum
uita, omni ex parte beatum esse. Accedit ad haec uulgati prouerbii non leue
testimonium, quo dictitant, STVLTITIAM unam esse rem, quae et iuuentam alioqui
fugacissimam remoretur, et improbam senectam procul arceat. Vt non temere de Brabantis populari
sermone iactatum sit. Cum
caeteris hominibus aetas prudentiam adferre soleat, hos quo propius ad senectam
accedunt, hoc magis atque magis stultescere. Atqui hac gente non est alia, uel
ad communem uitae consuetudinem festiuior, uel quae minus sentiat senectutis
tristitiam. His quidem ut loco, ita et uitae instituto confines sunt Hollandi
mei, cur enim non meos appellem, usque adeo studiosos mei cultores, ut inde
uulgo cognomen emeruerint? cuius illos adeo non pudet, ut hinc uel praecipue
sese iactitent. Eant nunc
stultissimi mortales, et Medeas, Circes, Veneres, Auroras, et fontem, nescio
quem, requirant, quo sibi iuuentam restituant, cum id sola praestare et possim
et soleam. Apud me succus est ille mirificus, quo Memnonis filia Tithoni aui
sui iuuentam prorogauit. Ego sum Venus illa, cuius fauore Phaon ille repubuit,
ita ut a Sapphone tantopere deamaretur. Meae sunt herbae, si quae sunt, mea
precamina, meus ille fons, qui non solum reuocat elapsam adolescentiam, sed
quod est optabilius, perpetuam seruat. Quod si omnes huic sententiae
subscribitis, adolescentia nihil esse melius, senectute nihil detestabilius,
quantum mihi debeatis uidetis opinor, quae tantum bonum retineat, tanto excluso
malo.
|