15.
Sed quid adhuc de mortalibus
loquor? Coelum omne lustrate, et mihi meum nomen opprobret licebit, quicumque
uolet, si quem omnino Deorum repererit non insuauem et aspernabilem, nisi meo
numine commendetur. Etenim cur semper ephebus et comatus Bacchus? Nempe quia
uecors ac temulentus, conuiuiis, saltationibus, choreis, lusibus uitam omnem
transigens, ne tantulum quidem habet cum Pallade commercii. Denique tantum
abest, ut sapiens haberi postulet, ut ludibriis ac iocis coli gaudeat. Neque
prouerbio offenditur, quod illi fatui cognomentum attribuit, id est huiusmodi, moruchou
môrteros. Porro Morycho nomen uerterunt, quod illum pro templi foribus
sedentem, musto ficisque recentibus, agricolarum lasciuia consueuerit oblinere.
Tum autem quid non scommatum in hunc uetus iacit comoedia? O insulsum,
inquiunt, Deum, et dignum qui ex inguine nasceretur. At quis non malit hic
fatuus et insulsus esse, semper festiuus, semper pubescens, semper omnibus
lusus ac uoluptatem adferens, quam uel agkulomêtis ille Iupiter omnibus
formidabilis, uel Pan suis tumultibus omnia senio uitians, uel fauillis
oppletus Vulcanus, ac semper of ficinae laboribus squalidus, aut Pallas etiam
ipsa, sua Gorgone et hasta terribilis kai aei enorôsa drimu. Cur semper puer Cupido? Cur? nisi quia nugator est, kai mêdev
hugies neque facit, neque cogitat? Cur aureae Veneri semper uornat sua forma? Nimirum, quia mecum habet
affinitatem, unde et patris mei colorem uultu refert, atque hac de causa est
apud Homerum, chrusê Aphroditê. Deinde perpetuo ridet, si quid modo
Poetis credimus, aut horum aemulis Statuariis. Quod numen umquam religiosius
coluere Romani, quam Florae omnium uoluptatum parentis? Quamquam si quis etiam
tetricorum Deorum uitam diligentius requirat ab Homero, reliquisque Poetis,
reperiet stultitiae plena omnia. Quid enim attinet reliquorum facta commemorare, cum Iouis ipsius
fulminatoris amores ac lusus probe noritis? cum seuera illa Diana oblita sexus,
nihil aliud quam uenetur, Endymionem interim deperiens? Verum illi sua facinora a Momo audiant malim, a
quo saepius quondam audire solebant. Sed hunc nuper irati una cum Ate in terras
praecipitem dederunt, quod sapientia sua felicitati Deorum importunus
obstreperet. Neque mortalium ullus exsulem dignatur hospitio, tantum abest ut
illi in Principum aulis sit locus, in quibus tamen mea kolakia primas
tenet, cui cum Momo non magis conuenit, quam cum agno lupis. Itaque sublato
illo, iam multo licentius ac suauius nugantur Dii, uere raon agontes, ut
inquit Homerus, nullo uidelicet censore. Quos enim non praebet iocos ficulnus ille Priapus? Quos non ludos exhibet
furtis ac praestigiis suis Mercurius? Quin et Vulcanus ipse in Deorum conuiuiis
gelôtopoion agere consueuit, ac modo claudicatione, modo cauillis, modo
ridiculis dictis exhilarare compotationem. Tum et Silenus ille senex amator, tên
kordaka saltare solitus, una cum Polyphemo tên threttanelo, Nymphis tên
gumnopodian saltantibus. Satyri semicapri Atellanas agitant, Pan insulsa
quapiam cantiuncula risum omnibus mouet, quem ita malunt, quam ipsas audire
Musas, praecipue cum iam nectare coeperint madere. Porro quid ego nunc
commemorem, quae probe poti Dii post conuiuium agitent? adeo mehercle stulta,
ut ipsa nonnumquam a risu temperare nequeam. At satius est in his Harpocratis
meminisse, ne quis forte nos quoque Corycaeus aliquis Deus auscultet, ea
narrantes, quae ne Momus quidem impune proloquutus est.
|