16.
Sed iam tempus est, ut ad
Homericum exemplar relictis Coelitibus uicissim in terram demigremus, quamque
ibi nihil laetum, aut felix, nisi meo munere, dispiciamus. In primis uidetis,
quanta prouidentia Natura parens et humani generis opifex, illud cauerit, ne
usquam deesset stultitiae condimentum? Etenim cum Stoicis definitoribus nihil
aliud sit sapientia, quam duci ratione; contra stultitia, affectuum arbitrio
moueri, ne plane tristis ac tetrica esset hominum uita, Iupiter quanto plus
indidit affectuum quam rationis? quasi semiunciam compares ad assem. Praeterea
rationem in angustum capitis angulum relegauit, reliquum omne corpus
perturbationibus reliquit. Deinde duos quasi tyrannos uiolentissimos uni
opposuit, iram, quae praecordiorum arcem obtinet, atque adeo ipsum uitae fontem
cor, et concupiscentiam, quae ad imam usque pubem latissime imperium occupat.
Aduersus has geminas copias quantum ualeat ratio, communis hominum uita satis
declarat, cum illa, quod unum licet, uel usque ad rauim reclamat, et honesti
dictat formulas. Verum hi laqueum regi suo remittunt, multoque odiosius
obstrepunt, donec iam is quoque fessus ultro cedit, ac manus dat.
|