17.
Caeterum quoniam uiro
administrandis rebus nato, plusculum de rationis unciola erat adspergendum, ut
huic quoque pro uirili consuleret, me sicut in caeteris in consilium adhibuit, moxque
consilium dedi me dignum: nempe uti mulierem adiungeret, animal, uidelicet,
stultum quidem illud atque ineptum, uerum ridiculum et suaue, quo conuictu
domestico, uirilis ingenii tristitiam, sua stultitia condiret atque edulcaret.
Nam, quod Plato dubitare uidetur, utro in genere ponat mulierem, rationalium
animantium, an brutorum, nihil aliud uoluit, quam insignem eius sexus
stultitiam indicare. Quod si qua forte mulier sapiens haberi uoluit, ea nihil
aliud agit quam ut bis stulta sit, perinde quasi bouem aliquis ducat ad ceroma,
inuita reluctanteque, ut aiunt, Minerua. Conduplicat enim uitium, quisquis
contra naturam, uirtutis fucum inducit, atque alio deflectit ingenium.
Quemadmodum, iuxta Graecorum prouerbium, simia semper est simia, etiam si purpura
uestiatur: Ita mulier semper mulier est, hoc est, stulta, quamcumque personam
induxerit. Neque uero mulierum genus usque adeo stultum arbitror, ut eam ob rem
mihi succenseant, quod illis et ipsa mulier, et STVLTITIA stultitiam attribuam.
Etenim si rem recta reputent uia, hoc ipsum Stultitiae debent acceptum ferre,
quod sint uiris multis calculis fortunatiores. Primum formae gratiam, quam
illae merito rebus omnibus anteponunt, cuiusque praesidio in tyrannos etiam
ipsos tyrannidem exercent. Alioqui undenam horror ille formae, hispida cutis,
et barbae sylua, plane senile quoddam in uiro, nisi a prudentiae uitio, cum
feminarum semper laeues malae, uox semper exilis, cutis mollicula, quasi
perpetuam quamdam adolescentiam imitentur? Deinde quid aliud optant in hac
uita, quam ut uiris quam maxime placeant? Nonne huc spectant tot cultus, tot
fuci, tot balnea, tot compturae, tot unguenta, tot odores, tot componendi,
pingendi, fingendique uultus, oculos et cutem, artes? Iam num alio nomine,
uiris magis commendatae sunt, quam stultitiae? Quid enim est quod illi
mulieribus non permittunt? At quo tandem auctoramento, nisi uoluptatis? Delectant autem non alia re, quam
stultitia. Id esse uerum non ibit inficias quisquis secum reputarit, quas uir
cum muliere dicat ineptias, quas agat nugas, quoties foeminea uoluptate
decreuerit uti. Habetis igitur primum et praecipuum uitae oblectamentum, quo
fonte proficiscatur.
|