18.
Sed sunt nonnulli, cumprimis
autem senes bibaces quidem illi magis quam mulierosi, qui summam uoluptatem in
compotationibus constituunt. Equidem an sit ullum lautum conuiuium, ubi mulier non adsit, uiderint
alii. Illud certe constat,
citra Stultitiae condimentum, nullum omnino suaue esse. Adeo ut si desit, qui
seu uera, seu simulata STVLTITIA risum moueat, gelôtopoion quempiam uel
mercede conductum accersant, aut ridiculum aliquem parasitum adhibeant, qui
ridendis, hoc est, stultis dicteriis, silentium ac tristitiam compotationis
discutiat. Quorsum enim attinebat tot bellariis, tot lautitiis, tot cupediis
onerare uentrem, nisi et oculi pariter et aures, nisi totus animus, risu,
iocis, leporibus pasceretur? At istiusmodi tragematum ego sum
architectrix unica. Quamquam illa ipsa iam in conuiuiis solennia, regem sortiri
talis, lusitare tesseris, Philotesiis inuitare, certare sumperiphorais
ad Myrtum canere, saltare, gesticulari, non a septem Graeciae Sophis, uerum a
nobis ad humani generis salutem reperta sunt. Atqui omnium huiusmodi rerum ea
natura est, ut quo plus habeant stultitiae, hoc plus conferant uitae mortalium,
quae si tristis sit ne uita quidem appellanda uideatur. Tristis autem euadat oportet, nisi cognatum
taedium, hoc genus oblectamentis absterseris.
|