Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Morias encomion

IntraText CT - Text

  • MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO Stultitia loquitur
    • 19.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

19.

Sed erunt fortassis, qui hoc quoque uoluptatis genus negligant, et in amicorum caritate et consuetudine acquiescant, amicitiam dictitantes unam rebus omnibus anteponendam, quippe rem usque adeo necessariam, ut nec aer, nec ignis, nec aqua magis. Rursum adeo iucundam, ut qui hanc de medio sustulerit, solem sustulerit: adeo denique honestam, si quid tamen hoc ad rem pertinet, ut nec ipsi philosophi uereantur eam inter praecipua bona commemorare. Sed quid, si doceo me huius quoque tanti boni, et puppim esse et proram? Docebo autem non crocodilitis, aut soritis ceratinis, aut aliis id genus dialecticorum argutiis, sed pingui, quod aiunt, Minerua, rem digito propemodum ostendam. Age, conniuere, labi, caecutire, hallucinari in amicorum uitiis, quaedam etiam insignia uitia pro uirtutibus amare, mirarique, an non stultitiae uidetur affine? Quid cum alius exosculatur naeuum in amica, alium delectat polypus Agnae, cum filium strabonem appellat petum pater: quid, inquam, hoc est, nisi mera stultitia? Clament terque quaterque, stultitiam esse: atqui haec una stultitia, et iungit iunctos, et seruat amicos. De mortalibus loquor, quorum nemo sine uitiis nascitur, optimus ille est, qui minimis urgetur: cum interim inter sapientes istos Deos, aut omnino non coalescit amicitia, aut tetrica quaedam et insuauis intercedit, nec ea nisi cum paucissimis, nam cum nullis dicere religio est, propterea quod maxima pars hominum desipit, imo nullus est, qui non multis modis deliret, et non nisi inter similes cohaeret necessitudo. Quod si quando inter seueros istos coierit mutua beneuolentia, ea certe haudquaquam stabilis est, nec admodum duratura, nimirum inter morosos et plus satis oculatos, ut qui in amicorum uitiis tam cernunt acutum, quam aut aquila, aut serpens Epidaurius. At ipsi in propriis uitiis quam lippiunt, et quam non uident manticam in tergo pendentem. Itaque cum ea sit hominum natura, ut nullum ingenium reperiatur non magnis obnoxium uitiis. Adde tantam annorum ac studiorum dissimilitudinem, tot lapsus, tot errata, tot casus uitae mortalis, quo pacto uel horam constabit inter Argos istos amicitiae iucunditas, nisi accesserit ea, quam mire Graeci euêtheian appellantl, hanc seu stultitiam, seu morum facilitatem uertas licebit. Quid autem? an non Cupido ille omnis necessitudinis auctor et parens, prorsum oculis captus est, cui quemadmodum ta kala, kala pephantai, itidem inter uos quoque efficit, ut suum cuique pulcrum uideatur, ut cascus cascam, perinde ut pupus pupam deamet. Haec passim et fiunt et ridentur, sed tamen haec ridicula iucundam uitae glutinant copulantque societatem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License