22.
Quaeso num quemquam amabit, qui
ipse semet oderit? Num cum alio concordabit, qui secum ipse dissidet? Num ulli
uoluptatem adferet, qui sibimet ipsi sit grauis ac molestus? Istud, opinor,
nemo dixerit, nisi qui sit ipsa stultior Stultitia. Atqui si me excluseris,
adeo nemo poterit alterum ferre, ut ipse etiam sibi quisque puteat, sua cuique
sordeant, sibi quisque sit inuisus. Quandoquidem id mali natura, non paucis in
rebus nouerca magis quam parens, mortalium ingeniis inseuit, praecipue paulo
cordatiorum, ut sui quemque poeniteat. admiretur aliena. Quo fit ut omnes dotes, omnis
elegantia decorque uitae uitietur, pereatque. Quid enim proderit forma, praecipuum Deorum
immortalium munus, si putiditatis uitio contaminetur? Quid iuuenta, si senilis
tristitiae fermento corrumpatur? Denique quid in omni uitae munere uel tecum,
uel apud alios acturus es cum decoro (est enim non artis modo, uerum etiam
omnis actionis caput, decere quod agas) nisi adsit dextra haec Philautia, quae
mihi merito germanae est uice? Adeo strenue meas ubique partes agit. Quid autem aeque stultum, atque tibi
ipsi placere? te ipsum admirari? At rursum quid uenustum, quid gratiosum, quid
non indecorum erit, quod agas, ipse tibi displicens? Tolle hoc uitae
condimentum et protinus frigebit cum sua actione Orator, nulli placebit cum
suis numeris Musicus, explodetur cum sua gesticulatione Histrio, ridebitur una
suis cum Musis Poeta, sordebit cum arte Pictor, esuriet cum pharmacis Medicus.
Postremo pro Nireo Thersites, pro Phaone Nestor, pro Minerua suslls, pro
facundo infans, pro urbano rusticus uideberis. In tantum necesse est, ut sibi
quoque quisque blandiatur, et assentatiuncula quapiam sibi prius commendetur,
quam aliis possit esse commendatus. Denique cum praecipua felicitatis pars sit,
ut quod sis, esse uelis, nimirum totum hoc praestat compendio mea Philautia, ut
neminem suae formae, neminem sui ingenii, neminem generis, neminem loci,
neminem instituti, nemiminem patriae poeniteat, adeo, ut nec Irlandus cum
Italo, nec Thrax cum Atheniensi, nec Scytha cum Insulis Fortunatis cupiat
permutare. Et o singularem
naturae sollicitudinem, ut in tanta rerum uarietate paria fecit omnia. Vbi
dotibus suis nonnihil detraxit, ibi plusculum Philautiae solet addere, quamquam
hoc ipsum stulte profecto dixi, cum haec ipsa dos sit uel maxima. Vt ne dicam
interim, nullum egregium facinus adiri, nisi meo impulsu, nullas egregias
artes, nisi me auctore fuisse repertas.
|