24.
Qui quidem quam sint ad
omnem vitae usum inutiles, vel Socrates ipse unus Apollinis oraculo sapiens,
sed minime sapienter iudicatus, documento esse potest, qui nescio quid publice
conatus agere, summo cum omnium risu discessit. Quamquam viris in hoc non usquequaque desipit,
quod sapientis cognomen non agnoscit, atque ipsi Deo rescribit, quodque censet
sapienti a Republica tractanda abstinendum esse, nisi quod potius monere
debuerat, a sapientia temperandum ei, qui velit in hominum haberi numero.
Deinde quid eumdem accusatum ad cicutam bibendam adegit, nisi sapientia? Nam dum nubes et ideas
philosophatur, dum pulicis pedes metitur, dum culicum vocem miratur, quae ad
vitam communem attinent, non didicit. Sed adest praeceptori de capite periclitanti discipulus Plato, egregius,
scilicet, patronus, qui turbae strepitu offensus, vix dimidiatam illam periodum
pronunciare potuit. Iam quid dicam de Theophrasto? qui progressus in concionem,
repente obmutuit, perinde quasi lupo conspecto. Qui militem animasset in bello?
Isocrates ob ingenii timiditatem nec hiscere umquam est ausus. M. Tullius
eloquentiae Romanae parens, semper indecora trepidatione, perinde quasi puer
singultiens, exordiri consuevit: Idque Fabius interpretatur cordati oratoris et
periculum intelligentis argumentuml. Verum cum hoc dicit, an non palam fatetur
sapientiam obstare ad rem probe gerendam? Quid isti facient, cum res ferro
geritur, qui tum metu exanimantur, cum nudis verbis est decertandum? Et post haec celebratur, si Diis placet,
praeclara illa Platonis sententia, beatas fore respublicas, si aut imperent
philosophi, aut philosophentur Imperatores. Imo si consules historicos,
reperies, nimirum, nullos reipublicae pestilentiores fuisse Principes, quam si
quando in philosophastrum aliquem aut litteris addictum inciderit imperium.
Cuius rei satis, opinor, faciunt fidem Catones, quorum alter insanis
delationibus reipublicae tranquillitatem vexavit, alter libertatem Populi
Romani, dum nimium sapienter vindicat, funditus subvertit. Adde his Brutos,
Cassios, Gracchos, ac Ciceronem etiam ipsum, qui non minus pestilens fuit
Romanorum Reipublicae, quam Demosthenes Atheniensium. Porro Marcus Antoninus ut
donemus bonum Imperatorem fuisse, iam id ipsum extorquere possim, fuit enim hoc
ipso nomine gravis, atque invisus civibus, quod tam philosophus esset . Sed
tamen ut donemus fuisse bonum, at certe pestilentior fuit Reipublicae tali
relicto filio, quam fuerat sua administratione salutaris. Quandoquidem solet
hoc hominum genus, qui se sapientiae studio dediderunt, cum caeteris in rebus,
tum praecipue in liberis propagandis infelicissimum esse, providente opinor
natura, ne malum hoc sapientiae inter mortales latius serpat. Itaque Ciceroni
degenerem fuisse filium constat, et sapiens ille Socrates liberos habuit matri similiores
quam patri, ut non omnino pessime scripsit quidam, id est, stultos.
|