27.
At rursum, quae civitas umquam
Platonis, aut Aristotelis leges, aut Socratis dogmata recepit? Tum autem quae
res Deciis persuasit, ut ultro sese Diis Manibus devoverent? Quod Q. Curtium in
specum traxit, nisi inanis gloria, dulcissima quaedam Siren, sed mirum quam a
Sapientibus istis damnata? Quid enim stultius, inquiunt, quam supplicem
candidatum blandiri populo, congiariis favorem emere, venari tot stultorum
applausus, acclamationibus sibi placere, in triumpho veluti signum aliquod
populo spectandum circumferri, aeneum in foro stare? Adde his nominum et
cognominum adoptiones. Adde divinos honores, homuncioni exhibitos, adde publicis
cerimoniis in Deos relatos etiam sceleratissimos tyrannos. Stultissima sunt haec, et ad quae ridenda
non unus sufficiat Democritus. Quis negat? Atqui hoc fonte nata sunt fortium
Heroum facinora, quae tot eloquentium virorum litteris in coelum tolluntur. Haec
stultitia parit civitates, hac constant imperia, magistratus, religio,
consilia, iudicia, nec aliud omnino est vita humana, quam stultitiae lusus
quidam.
|