29.
Ergo posteaquam mihi fortitudinis
et industriae laudem vindicavi, quid si prudentiae quoque vindicem? Sed dixerit aliquis eadem opera
ignem aquae misceas, licebit. Verum hoc quoque successurum, arbitror, si vos
modo, quod antehac fecistis, auribus atque animis favebitis. Principio si rerum
usu constat prudentia, in utrum magis competet eius cognominis honos, in
sapientem, qui partim ob pudorem, partim ob animi timiditatem nihil aggreditur,
an in stultum, quem neque pudor quo vacat, neque periculum, quod non perpendit,
ab ulla re deterret? Sapiens ad libros Veterum confugit, atque hinc meras vocum
argutias ediscit. Stultus adeundis cominusque periclitandis rebus, veram, ni
fallor, prudentiam colligit. Id quod vidisse videtur Homerus, etiamsi caecus,
cum ait rechthen de te nêpios egnô. Sunt enim duo praecipua ad
cognitionem rerum parandam obstacula, pudor qui fumum offundit animo, et metus,
qui ostenso periculo, dehortatur ab adeundis facinoribus. At his magnifice
liberat Stultitia. Pauci
mortales intelligunt ad quam multas alias quoque commoditates conducat, numquam
pudescere, et nihil non audere. Quod si prudentiam accipere malunt eam quae
rerum iudicio constat, audite obsecro, quam procul absint ab hac, qui hoc
nomine sese venditant. Principio constat res omneis humanas, velut Alcibiadis
Silenos, binas habere facies nimium inter sese dissimiles. Adeo ut quod prima,
ut aiunt, fronte mors est, si interius inspicias, vita sit: contra quod vita,
mors: quod formosum, deforme: quod opulentum, id pauperrimum: quod infame,
gloriosum: quod doctum, indoctum: quod robustum, imbecille: quod generosum,
ignobile: quod laetum, triste: quod prosperum, adversum: quod amicum, inimicum:
quod salutare, noxium: breviter, omnia repente versa reperies, si Silenum
aperueris. Id si cui forte nimis philosophice dictum videtur, age pinguiore,
quemadmodum dici solet, Minerva, planius faciam. Quis Regem non et opulentum,
et dominum fatetur? Atqui nullis animi bonis instructus est, atqui nihil illi
satis est, iam videlicet pauperrimus est. Tum animum habet plurimis addictum
vitiis, iam turpiter servus est. Ad eumdem modum in caeteris quoque
philosophari liceret. Sed hoc exempli vice posuisse satis sit. At quorsum haec?
inquiet aliquis. Audite quo rem deducamus . Si quis histrionibus in scena
fabulam agentibus personas detrahere conetur, ac spectatoribus veras nativasque
facies ostenderel, nonne is fabulam omnem perverterit, dignusque habeatur, quem
omnes e theatro velut lymphatum saxis eiiciant? Exorietur autem repente nova rerum species, ut qui
modo mulier, nunc vir: qui modo iuvenis, mox senex: qui paulo ante Rex, subito
Dama: qui modo Deus, repente homunculus appareat. Verum eum errorem tollere, est fabulam omnem
perturbare. Illud ipsum
figmentum et fucus est, quod spectatorum oculos detinet. Porro mortalium vita
omnis quid aliud est, quam fabula quaepiam, in qua alii aliis obtecti personis
procedunt, aguntque suas quisque partes, donec choragus educat e proscenio? Qui
saepe tamen eumdem diverso cultu prodire iubet, ut qui modo Regem purpuratum
egerat, nunc servulum pannosum gerat. Adumbrata quidem omnia, sed haec fabula non aliter agitur. Hic si mihi
sapiens aliquis coelo delapsus subito exoriatur, clamitetque hunc quem omnes ut
Deum ac dominum suspiciunt, nec hominum esse, quod pecudum ritu ducatur
affectibus, servum esse infimum, quod tam multis, tamque foedis dominis sponte
serviat. Rursum alium, qui parentem exstinctum luget, ridere iubeat, quod iam
demum ille vivere coeperit, cum alioqui vita haec nihil aliud sit quam mors
quaedam. Porro alium stemmatis gloriantem, ignobilem ac nothum appellet, quod a
virtute longe absit, quae sola nobilitatis sit fons, adque eumdem modum de
caeteris omnibus loquatur, quaeso, quid is aliud egerit, nisi ut demens ac
furiosus omnibus esse videatur? Ut nihil est stultius praepostera sapientia,
ita perversa prudentia nihil imprudentius. Siquidem perverse facit, qui sese
non accommodet rebus praesentibus, foroque nolit uti, nec saltem legis illius
convivialis meminerit, ê pithi, ê apithi, postuletque ut fabula iam non
sit fabula. Contra, vere prudentis est, cum sis mortalis, nihil ultra sortem
sapere velle, cumque universa hominum multitudine vel connivere libenter, vel
comiter errare. At
istud ipsum, inquiunt, stultitiae est. Haud equidem inficias iverim, modo fateantur illi vicissim hoc esse, vitae
fabulam agere.
|