30.
Caeterum illud, o Dii immortales
! eloquarne, an sileam? Cur autem sileam, cum sit vero verius? Sed praestiterit
fortassis in re tanta, Musas ex Helicone accersere, quas Poetae saepius ob
meras nugas advocare solent. Adeste igitur paulisper, Iovis filiae, dum ostendo
nec ad egregiam illam sapientiam, ac felicitatis, ut ipsi vocant arcem, aditum
esse cuiquam, nisi STULTITIA duce. Iam primum illud in confesso est, affectus omnes ad Stultitiam
pertinere. Quandoquidem hac nota a stulto sapientem discernunt, quod illum
affectus, hunc ratio temperat. Eoque Stoici perturbationes omnes ceu morbos a
sapiente semovent, verum affectus isti non solum paedagogorum vice funguntur ad
sapientiae portum properantibus, verum etiam in omni virtutis functione, ceu
calcaria stimulique quidam adesse solent, velut ad bene agendum exhortatores.
Quamquam hic fortiter reclamat bis Stoicus Seneca, qui prorsum omnem affectum
adimit sapienti. Verum cum id facit, iam ne hominem quidem relinquit, sed novum
potius Deum quemdam dêmiourgei, qui nusquam nec exstitit umquam, nec
exstabit: imo ut apertius dicam, marmoreum hominis simulacrum constituit,
stupidum, et ab omni prorsus humano sensu alienum. Proinde, si libet, ipsi suo sapiente fruantur,
citraque rivalem ament licet, cumque eo vel in civitate Platonis, vel si
malint, in idearum regione, vel in Tantaliis inhabitent hortis. Quis enim non
istiusmodi hominem ceu portentum ac spectrum fugitet horreatque, qui ad omnes
naturae sensus obsurduerit, qui nullis sit affectibus, nec amor,e, nec
misericordia magis commoveatur, quam si dura silex, aut stet Marpesia cautes,
quem nihil fugiat, qui nihil erret, sed ceu Lynceus quispiam nihil non
perspiciat, nihil non ad amussim perpendat, nihil ignoscat, qui solus se ipso
sit contentus, solus dives, solus sanus, solus rex, solus liber, breviter,
omnia solus, sed suo solius iudicio, qui nullum moretur amicum, ipse amicus
nemini, qui Diis quoque ipsis non dubitet mandare laqueum, qui quidquid in omni
vita geritur, velut insanum damnet, rideatque? Atqui huiusmodi animal est absolutus ille sapiens.
Quaeso, si res agatur suffragiis, quae civitas istiusmodi magistratum sibi
velit, aut quis exercitus talem optet ducem? imo quae mulier id genus maritum,
quis convivator eiusmodi convivam, quis servus talibus moribus domnium vel
optet, vel ferat? Quis autem non malit vel unum quemvis de media stultissimorum
hominum plebe, qui stultus stultis vel imperare possit, vel parere, qui sui
similibus placeat, sed quam plurimis, qui comis sit in uxorem, iucundus amicis,
bellus conviva, convictor facilis, postremo qui nihil humani a se alienum
putet? Sed me quidem iam dudum istius sapientis piget. Quare ad reliqua commoda sese recipiat oratio.
|