31.
Agedum, si quis velut e sublimi
specula circumspiciat, ita ut Iovem Poetae facere praedicant, quot
calamitatibus hominum vita sit obnoxia, quam misera, quam sordida nativitas,
quam laboriosa educatio, quot iniuriis exposita pueritia, quot sudoribus adacta
iuventus, quam gravis senectus, quam dura mortis necessitas, quot morborum
agmina infestent, quot immineant casus, quot ingruant incommoda, quam nihil
usquam non plurimo felle tinctum, ut ne commemorem ista, quae homini ab homine
inferuntur mala, quod genus sunt, paupertas, carcer, infamia, pudor, tormenta,
insidiae, proditio, convitia, lites, fraudes. Sed ego iam plane ton ammon
anametrein aggredior. Porro
quibus admissis ista commeruerint homines, aut quis Deus iratus eos in has
miserias nasci coegerit, non est mihi fas in praesentia proloqui. Verum ista
qui secum perpendat, nonne Milesiarum virginum probabit exemplum etiam si
miserandum? At quinam potissimum sibi vitae taedio fatum accersivere Nonne
sapientiae confines? Inter quos, ut interim Diogenes, Xenocrates, Catones,
Cassios, ac Brutos sileam, Chiron ille cum immortalem esse liceret, ultro
mortem praeoptavit. Videtis, opinor, quid futurum sit, si passim sapiant
homines: nempe altero luto, altero figulo Prometheo opus fore. Verum ego partim
per ignorantiam, partim per incogitantiam, nonnumquam per oblivionem malorum,
aliquando spem bonorum, aliquoties nonnihil mellis voluptatibus adspergens, ita
tantis in malis succurro, ut ne tum quidem libeat vitam relinquere, cum exacto
Parcarum stamine, ipsa iam dudum eos relinquit vita, quoque minus sit causae,
cur in vita manere debeant, hoc magis iuvet vivere, tantum abest, ut ullo vitae
taedio tangantur. Mei nimirum muneris est, quod passim Nestorea senecta senes
videtis, quibus iam ne species quidem hominis superest, balbos, deliros,
edentulos, canos, calvos, vel ut magis Aristophanicis eos describam verbis, rupôntas,
kuphous, athlious, rusous, madôntas, nôdous kai psôlous, usque adeo vita
delectari, adeoque neanizein, ut alius tingat canos, alius apposititia
coma calvitium dissimulet, alius dentibus utatur mutuo fortassis a se quopiam
sumptis, hic puellam aliquam misere depereat, et amatoriis ineptiis quemvis
etiam superet adolescentulum. Nam ut capulares iam, meraque silicernia, teneram
aliquam iuvenculam ducant uxorem, eamque et indotatam, et aliis usui futuram,
id adeo frequens, ut propemodum et laudi detur. Sed multo etiam suavius, si
quis animadvertat anus, longo iam senio mortuas, adeoque cadaverosas, ut ab
inferis redisse videri possint, tamen illud semper in ore habere, phôs
agathon, adhuc catullire, atque, ut Graeci dicere solent, kaproun et
magna mercede conductum aliquem Phaonem inducere, fucis assidue vuItum
oblinere, nusquam a speculo discedere, infimae pubis silvam vellere, vietas ac
putres ostentare mammas, tremuloque gannitu languentem sollicitare cupidinem,
potitare, misceri puellarum choris, litterulas amatorias scribere. Ridentur
haec ab omnibus, tamquam uti sunt, stultissima: at ipsae sibi placent, et in
summis interim versantur delitiis, totasque sese melle perungunt, meo videlicet
beneficio felices. Porro quibus haec deridicula videntur, illud secum expendant
velim, utrum satius ducant huiusmodi stultitia vitam plane mellitam exigere, an
trabem, ut aiunt, suspendio quaerere. Porro quod haec vulgo putantur infamiae obnoxia, istud nihil ad stultos
meos, qui malum hoc aut non sentiunt, aut si quid sentiunt, facile negligunt.
Si saxum in caput incidat, id vere malum sit. Caeterum pudor, infamia, probrum,
maledicta, tantum adferunt noxae, quantum sentiuntur. Si sensus absit, ne mala quidem sunt. Quid laedit,
si totus populus in te sibilet, modo tute tibi plaudas? Atque ut id liceat,
sola Stultitia praestat.
|