33.
Quamquam inter has ipsas
disciplinas, hae potissimum in pretio sunt, quae ad sensum communem, hoc est,
ad stultitiam, quam proxime accedunt. Esuriunt Theologi, frigent Physici, ridentur Astrologi, negliguntur
Dialectici. Solus iatros
anêr pollôn antaxios andrôn. Atque in hoc ipso genere, quo quisque
indoctior, audacior, incogitantiorque, hoc pluris fit etiam apud torquatos
istos Principes. Atqui Medicina, praesertim ut nunc a compluribus exercetur,
nihil aliud est quam assentationis particula, non minus profecto quam
rhetorica. Secundum hos proximus datur locus leguleiis: Et haud scio, an
primus, quorum professionem, ne quid ipsa pronunciem, velut asininam philosophi
magno consensu ridere solent. Sed tamen horum asinorum arbitrio maxima
minimaque negotia transiguntur. His latifundia crescunt, cum theologus interim
excussis totius divinitatis scriniis, lupinum arrodit, cum cimicibus ac
pediculis assidue bellum gerens. Ut igitur feliciores sunt artes, quae maiorem
habent cum STULTITIA affinitatem, ita longe felicissimi sunt hi, quibus prorsus
licuit ab omnium disciplinarum commercio abstinere, solamque naturam ducem
sequi, quae nulla sui parte manca est, nisi forte mortalis sortis pomeria
transilire velimus. Odit natura fucos, multoque felicius provenit, quod nulla
sit arte violatum.
|