34.
Agedum, annon videtis ex
unoquoque reliquorum animantium genere ea felicissime degere, quae sunt a
disciplinis alienissima, nec ullius magisterio nisi naturae, ducuntur? Quid apibus aut felicius, aut mirabilius?
At his ne corporis quidem omnes sensus adsunt. Quid simile in exstruendis
aedificiis reperiat architectura? Quis umquam philosophus similem instituit
rempublicam? Rursum equus quoniam humanis sensibus affinis est, et in hominum
contubernium demigravit, humanarum item calamitatum est particeps. Quippe qui
non raro dum vinci pudet in certaminibus ducit ilia, et in bellis dum ambit
triumphum, confoditur, simulque cum sessore terram ore momordit. Ut ne
commemorem interim lupata frena, aculeata calcaria, stabuli carcerem, scuticas,
fustes, vincula, sessorem, breviter omnem illam servitutis tragoediam, cui se
ultro addixit, dum fortes viros imitatus, impensius hostem ulcisci studet. Quanto optabilior muscarum et avicularum
vita ex tempore soloque naturae sensu degentium, modo per hominum insidias
liceat. Quae si quando caveis inclusae, adsuescant humanas sonare linguas,
mirum quam a nativo illo nitore degenerent. Adeo modis omnibus laetius est, quid natura
condidit, quam quod fucavit ars. Proinde numquam satis laudarim, gallum illum
Pythagoram, qui cum unus omnia fuisset, philosophus, vir, mulier, rex,
privatus, piscis, equus, rana, opinor etiam spongia, tamen nullum animal
iudicavit calamitosius homine, propterea quod caetera omnia, naturae finibus
essent contenta, solus homo sortis suae limites egredi conaretur.
|