Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Desiderius Erasmus Roterodamus Morias encomion IntraText CT - Text |
|
|
35. Rursum inter homines, idiotas multis partibus anteponit doctis ac magnis, et Gryllus ille non paulo plus sapuit, quam polumêtis Odusseus, qui maluerit in hara grunnire, quam cum illo tot miseris obiici casibus. Ab his mihi non dissentire videtur Homerus nugarum pater, qui cum mortales omnes subinde deilous kai mochthêrous appellat, tum Ulyssem illum suum sapientis exemplar, saepenumero dustênon vocat, Paridem nusquam, nec Aiacem, nec Achillem. Quamobrem id tandem? Nisi quod ille vafer et artifex nihil non Palladis consilio agebat, nimiumque sapiebat, a naturae ductu quam longissime recedens? Ut igitur inter mortales, ii longissime absunt a felicitate, qui sapientiae student, nimirum hoc ipso bis stulti, quod homines nati cum sint, tamen obliti conditionis suae Deorum immortalium vitam affectant, et Gigantum exemplo, disciplinarum machinis, naturae bellum inferunt, ita quam minime miseri videntur ii, qui ad brutorum ingenium stultitiamque quam proxime accedunt, neque quidquam ultra hominem moliuntur. Age experiamur num hoc quoque non Stoicis enthymematis, sed crasso quopiam exemplo queamus ostendere. Ac per Deos immortales, est ne quidquam felicius isto hominum genere, quos vulgo moriones, stultos, fatuos, ac bliteos appellant, pulcerrimis, ut equidem opinor, cognominibus? Rem dicam prima fronte stultam fortassis atque absurdam, sed tamen unam multo verissimam. Principio vacant mortis metu, non mediocri, per Iovem, malo. Vacant conscientiae carnificina. Non territantur Manium fabulamentis. Non expavescunt spectris ac lemuribus, non torquentur metu impendentium malorum, non spe futurorum bonorum distenduntur. In summa, non dilacerantur millibus curarum, quibus haec vita obnoxia est. Non pudescunt, non verentur, non ambiunt, non invident, non amant. Denique si propius etiam ad brutorum animantium insipientiam, accesserint, ne peccant quidem, auctoribus theologis. Hic mihi iam expendas velim, stultissime sapiens, quot undique sollicitudinibus noctes diesque discrucietur animus tuus, congeras in unum acervum universa vitae tuae incommoda, atque ita demum intelliges, quantis malis meos fatuos subduxerim. Adde huc, quod non solum ipsi perpetuo gaudent, ludunt, cantillant, rident, verum etiam caeteris omnibus quocumque sese verterint, voluptatem, iocum, lusum, risumque adferunt, velut in hoc ipsum a Deorum indulgentia dati, ut humanae vitae tristitiam exhilararent. Unde fit, ut cum aliis in alios varius sit affectus, hos omnes ex aequo tamquam suos agnoscant, expetant, pascant, foveant, complectantur, succurrant, si quid acciderit: impune permittant, quidquid vel dixerint, vel fecerint. Adeoque nemo, illis nocere cupit, ut ferae quoque belluae ab illorum iniuria temperent, sensu quodam innocentiae naturali. Sunt enim vere sacri Diis, praecipue mihi, ideoque non iniuria hunc honorem omnes illis habent.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |