Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Morias encomion

IntraText CT - Text

  • MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO Stultitia loquitur
    • 40.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

40.

Caeterum illud hominum genus haud dubie totum est nostrae farinae qui miraculis ac prodigiosis gaudent mendaciis, vel audiendis vel narrandis. Nec ulla satietas talium fabularum, cum portentosa quaedam, de spectris, de lemuribus, de larvis, de inferis, de id genus millibus miraculorum commemorantur: quae quo longius absunt a vero, hoc et creduntur lubentius et iucundiore pruritu titillant aures. Atque haec quidem non modo ad levandum horarum taedium mire conducunt, verum etiam ad quaestum pertinent, praecipue sacrificis et concionatoribus. His rursum adfines sunt ii, qui sibi stultam quidem, sed tamen iucundam persuasionem induerunt, futurum, ut si ligneum, aut pictum aliquem Polyphemum Christophorum adspexerint, eo die non sint perituri, aut qui sculptam Barbaram praescriptis verbis salutarit, sit incolumis e praelio rediturus, aut si quis Erasmum certis diebus, certis cereolis, certisque preculis convenerit, brevi sit dives evasurus. Iam vero Georgium etiam Herculem invenerunt, quemadmodum et Hippolytum alterum. Huius equum phaleris ac bullis religiosissime adornatum tantum non adorant ac subinde novo quopiam munusculo demerentur, per huius aeream galeam deierare plane regium habetur. Nam quid dicam de iis, qui sibi fictis scelerum condonationibus, suavissime blandiuntur, ac Purgatorii spatia veluti clepsydris metiuntur, saecula, annos, menses, dies, horas, tamquam e tabula mathematica, citra ullum errorem dimetientes. Aut de iis qui magicis quibusdam notulis ac preculis, quas pius aliquis impostor, vel animi causa, vel ad quaestum excogitavit, freti nihil sibi non pollicentur, opes, honores, voluptates, saturitates, valetudinem perpetuo prosperam, vitam longaevam, senectam viridem, denique proximum Christo apud Superos consessum, quem tamen nolint, nisi admodum sero contingere, hoc est, cum huius vitae voluptates, invitos eos ac mordicus retinentes, tamen deseruerint, tum succedant illae Coelitum delitiae. Hic mihi puta negociator aliquis aut miles, aut iudex, abiecto ex tot rapinis unico nummulo, universam vitae Lernam semel expurgatam putat, totque periuria, tot libidines, tot ebrietates, tot rixas, tot caedes, tot imposturas, tot perfidias, tot proditiones existimat velut ex pacto redimi, et ita redimi, ut iam liceat ad novum scelerum orbem de integro reverti. Quid autem stultius iis, imo quid felicius, qui septem illis sacrorum Psalmorum versiculis quotidie recitatis, plus quam summam felicitatem sibi promittunt? Atque hos magicos versiculos Daemon quispiam, facetus quidem ille, sed futilis magis quam callidus, Divo Bernardo creditur indicasse, sed arte circumventus miser. Et haec tam stulta, ut me ipsam propemodum pudeat, tamen approbantur, idque non a vulgo modo, verum etiam a religionis professoribus. Quid iam, nonne eodem fere pertinet, cum singulae regiones suum aliquem peculiarem vindicant Divum, cumque in singulos singula quaedam partiuntur, singulis suos quosdam culturae ritus attribuunt, ut hic in dentium cruciatu succurrat, ille parturientibus dexter adsit, alius rem furto sublatam restituat, hic in naufragio prosper adfulgeat, ille gregem tueatur: atque item de caeteris. Nam omnia percensere longissimum fuerit. Sunt qui singuli pluribus in rebus valeant, praecipue Deipara Virgo, cui vulgus hominum plus prope tribuit quam Filio.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License