Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Morias encomion

IntraText CT - Text

  • MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO Stultitia loquitur
    • 48.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

48.

Atque si cui videor haec audacius quam verius dicere, agedum paulisper ipsas hominum vitas inspiciamus, quo palam fiat, et quantum mihi debeant, et quanti me faciant maximi pariter ac minimi. At non quorumlibet vitam recensebimus, nam id quidem perlongum, verum insignium tantum, unde reliquos facile sit aestimare. Quid enim attinet de vulgo, plebeculaque commemorare, quae citra controversiam tota mea est? tot enim undique Stultitiae formis abundat, tot in dies novas comminiscitur, ut nec mille Democriti ad tantos risus suffecerint: quamquam illis ipsis Democritis rursum alio Democrito foret opus. Quin etiam incredibile sit dictu, quos ludos, quas delitias, homunculi quotidie praebeant Superis. Nam hi quidem horas illas sobrias, et antemeridianas iurgiosis consultationibus, ac votis audiendis impartiunt. Caeterum ubi iam nectare madent, neque lubet quidquam serium agere, tum qua parte coelum quam maxime prominet, ibi consident ac pronis frontibus, quid agitent homines speculantur. Nec est aliud spectaculum illis suavius. Deum immortalem! quod theatrum est illud, quam varius stultorum tumultusa? Nam ipsa nonnumquam in Deorum poeticorum ordinibus considere soleo. Hic deperit mulierculam, et quo minus adamatur, hoc amat impotentius. Ille dotem ducit, non uxorem. Ille sponsam suam prostituit. Alius zelotypus velut Argus observat. Hic in luctu, papae, quam stulta dicit facitque? conductis etiam velut histrionibus, qui luctus fabulam peragant. Ille flet ad novercae tumulum. Hic quidquid undecumque potest corradere, id totum ventriculo donat, paulo post fortiter esuriturus. Hic somno et otio nihil putat felicius. Sunt qui alienis obeundis negotiis sedulo tumultuantur, sua negligunt. Est qui versuris, atque aere alieno divitem se esse putat, mox decocturus. Alius nihil arbitratur felicius, quam si ipse pauper haeredem locupletet. Hic ob exiguum, idque incertum lucellum, per omnia maria volitat, undis ac ventis vitam committens, nulla pecunia reparabilem. Ille mavult bello divitias quaerere, quam tutum otium exigere domi. Sunt qui captandis orbis senibus, putant quam commodissime ad opes perveniri. Neque desunt, qui idem malint deamandis beatis aniculis aucupari. Quorum utrique tum demum egregiam de se voluptatem Diis spectatoribus praebent, cum ab iis ipsis, quos captant, arte deluduntur. Est omnium stultissimum ac sordidissimum negotiatorum genus, quippe qui rem omnium sordidissimam tractent, idque sordidissimis rationibus, qui cum passim mentiantur, peierent, furentur, fraudent, imponant, tamen omnium primos sese faciunt, propterea quod digitos habeant auro revinctos. Nec desunt adulatores Fraterculi, qui mirentur istos, ac venerabiles palam appellent, nimirum, ut ad ipsos aliqua male partorum portiuncula redeat. Alibi videas Pythagoricos quosdam, quibus usque adeo omnia videntur esse communia , ut quidquid usquam incustoditum nacti fuerint, id velut haereditate obvenerit, aequo animo tollant. Sunt qui votis tantum divites sunt, et iucunda quaedam sibi fingunt somnia, idque ad felicitatem satis esse putant. Nonnulli foris divites haberi gaudent, domi gnaviter esuriunt. Hic festinat quidquid habet profundere, ille per fas nefasque congerit. Hic candidatus ambit populares honores, ille ad focum semet oblectat. Bona pars lites numquam finiendas agitat, et hinc atque hinc certatim contendunt, ut prorogatorem iudicem, et collusorem ditent advocatum. Hic rebus novandis studet, ille magnum quiddam molitur. Est qui Hierosolymam, Romam, aut divum Jacobum adeat, ubi nihil est illi negotii, domi relictis cum uxore liberis. In summa, si mortalium innumerabiles tumultus, e Luna, quemadmodum Menippus olim, despicias, putes te muscarum, aut culicum videre turbam inter se rixantium, bellantium, insidiantium, rapientium, ludentium, lascivientium, nascentium, cadentium, morientium. Neque satis credi potest, quos motus, quas tragoedias ciat tantulum animalculum, tamque mox periturum. Nam aliquoties vel levis belli, seu pestilentiae procella, multa simul millia rapit ac dissipat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License