Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Desiderius Erasmus Roterodamus Morias encomion IntraText CT - Text |
|
|
52. Sub hos prodeunt philosophi, barba pallioque verendi, qui se solos sapere praedicant, reliquos omnes mortales, umbras volitare. Quam vero suaviter delirant, cum innumerabiles aedificant mundos, dum solem, dum lunam, stellas, orbes, tamquam pollice filove metiuntur, dum fulminum, ventorum, eclipsium ac caeterarum inexplicabilium rerum causas reddunt, nihil usquam haesitantes, perinde quasi naturae rerum architectrici fuerint a secretis, quasive e Deorum consilio nobis advenerint: quos interim Natura cum suis coniecturis, magnifice ridet. Nam nihil apud illos esse comperti, vel illud satis magnum est argumentum, quod singulis de rebus inexplicabilis inter ipsos est digladiatio. Ii cum nihil omnino sciant, tamen omnia se scire profitentur: cumque se ipsos ignorent, neque fossam aliquoties, aut saxum obvium videant, vel quia lippiunt plerique, vel quia peregrinantur animi, tamen ideas, universalia, formas separatas, primas materias, quidditates, ecceitates videre se praedicant, res adeo tenues, ut neque Lynceus, opinor, possit perspicere. Ium vero praecipue profanum vulgus adspernantur, quoties, triquetris, et tetragonis, circulis, atque huiusmodi picturis mathematicis, aliis super alias inductis, et in labyrinthi speciem confusis, praeterea litteris velut in acie dispositis, ac subinde alio atque alio repetitis ordine, tenebras offundunt imperitioribus. Neque desunt ex hoc genere qui futura quoque praedicant consultis astris, ac miracula plusquam magica polliceantur, et inveniunt homines fortunati, qui haec quoque credant.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |