Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Desiderius Erasmus Roterodamus Morias encomion IntraText CT - Text |
|
|
54. Ad horum felicitatem proxime accedunt ii, qui se vulgo Religiosos ac Monachos appellant utroque falsissimo cognomine, cum et bona pars istorum longissime absit a Religione, et nulli magis omnibus locis sint obvii. Iis non video quid possit esse miserius, nisi ego multis modis succurrerem. Etenim cum hoc hominum genus omnes sic exsecrentur, ut fortuitum etiam occursum ominosum esse persuasum sit, tamen ipsi sibi magnifice blandiuntur. Primum summam existimant pietatem, si usque adeo nihil attigerint litterarum, ut ne legere quidem possint. Deinde cum Psalmos suos, numeratos quidem illos, at non intellectos, asininis vocibus in templis derudunt, tum vero se putant Divorum aures multa voluptate demulcere. Et sunt ex his nonnulli, qui sordes ac mendicitatem magno vendunt, proque foribus magno mugitu panem efflagitant, imo in nullis diversoriis, vehiculis, navibus non obturbant, non mediocri profecto reliquorum mendicorum iactura. Atque ad eum modum homines suavissimi, sordibus, inscitia, rusticitate, impudentia, Apostolos, ut aiunt, nobis referunt. Quid autem iucundius, quam quod omnia faciunt ex praescripto, quasi Mathematicis utentes rationibus, quas praeterire piaculum sit. Quot nodos habeat calceus, quo colore cingula, vestis quot discriminibus varieganda, qua materia, quotque culmis latum cingulum, qua specie, et quot modiorum capax cucullus, quot digitis latum capillitium, quot dormiendum horas. Atque haec quidem aequalitas in tanta corporum et ingeniorum varietate, quam sit inaequalis, quis non perspicit? Et tamen his nugis, non alios modo per se nauci faciunt, verum invicem alii alios contemnunt, atque homines apostolicam caritatem professi, ob aliter cinctam vestem, ob colorem paulo fusciorem, omnia miris tragoediis miscent. Ex his videas quosdam adeo rigide religiosos, ut summa veste, non nisi Cilicina utantur, intima Milesia, alios contra, qui superne linei sint, intime lanei. Rursum alios qui pecuniae contactum ceu aconitum horreant, nec a vino interim, nec a mulierum contactu temperantes. Denique mirum omnibus studium, ne quid in ratione vitae conveniat. Nec illud studio est, ut Christo similes sint, sed ut interse dissimiles. Porro magna felicitatis pars est in cognomentis, dum hi Funigeros appellari se gaudent, et inter hos, alii Coletas, alii Minores, alii Minimos, alii Bullistas. Rursum hi Benedictinos, illi Bernardinos: hi Brigidenses, illi Augustinenses: hi Guilhelmitas, illi Iacobitas, quasi vero parum sit, dici Christianos. Horum magna pars in tantum suis nititur cerimoniis, et hominum traditiunculis, ut putet unum coelum parum dignum esse tantis praemium, haud cogitantes futurum, ut Christus contemtis his omnibus, suum illud sit exacturus praeceptum, nempe caritatis. Alius ostentabit aqualiculum, omni piscium genere distentum. Alius Psalmorum centum effundet modios. Alius ieiuniorum myriadas adnumerabit, et toties unico prandio pene disruptam imputabit alvum. Alius tantum cerimoniarum acervum proferet, quantum vix septem onerariis navibus vehi possit. Alius gloriabitur sexaginta annos numquam attactam pecuniam, nisi digitis duplici chirotheca munitis. Alius cucullam ingeret adeo sordidam et crassam, ut nullus nauta suo dignetur corpore. Commemorabit alius se plus quam undecim lustris spongiae vitam egisse, semper eidem affixum loco: Alius raucam assiduo cantu vocem adducet: Alius lethargum solitudine contractum: alius linguam iugi silentio torpentem. At Christus interpellatis, numquam alioqui finiendis gloriis, undenam hoc, inquiet, novum Iudaeorum genus? Unicam ego legem vere meam agnosco, de qua sola nihil audio. Et olim palam nulloque parabolarum utens involucro, paternam haereditatem pollicitus sum, non cucullis, preculis, aut inediis, sed caritatis officiis. Nec eos agnosco, qui sua facta nimis agnoscunt, isti qui me quoque sanctiores videri volunt, Abraxasiorum coelos, si libet, occupent, aut ab his sibi novum exstrui coelum iubeant, quorum traditiunculas meis praeceptis anteposuerunt. Cum haec audient, et videbunt nautas et aurigas sibi praeferri, quibus, putatis, vultibus sese mutuo contuebuntur? Sed interim spe sua felices sunt, non absque meo beneficio. Atque hos quidem, quamquam a republica semotos, nemo tamen audet contemnere, praecipue mendicantes, propterea quod omnia omnium arcana teneant, ex confessionibus, quas vocant. Quae tamen prodere nefas habent, nisi si quando poti, fabulis amoenioribus delectare se volunt, sed coniecturis modo rem indicant, tacitis interim nominibus. Quod si quis hos crabrones irritarit, tum in popularibus concionibus probe ulciscuntur sese, et obliquis dictis hostem notant, adeo tecte, ut nemo non intelligat, nisi qui nihil intelligit. Nec prius oblatrandi finem faciunt, quam in os offam obieceris. Age vero quem tu mihi comoedum, quem circulatorem spectare malis, quam istos in concionibus suis rhetoricantes omnino ridicule, sed tamen suavissime imitantes ea quae rhetores de dicendi ratione tradiderunt? Deum immortalem ! ut gesticulantur, ut apte commutant vocem, ut cantillant, ut iactant sese, ut subinde alios vultus induunt, ut omnia clamoribus miscent. Atque hanc orandi artem ceu rem arcanam fraterculus fraterculo, per manus tradit: eam tametsi mihi non est fas scire, tamen utcumque coniecturis sequar. Primo loco invocant, id quod a poetis mutuo sumserunt: deinde dicturi de caritate, a Nilo Aegypti fluvio sumunt exordium, aut crucis mysterium enarraturi, a Babylonio dracone Bel feliciter auspicantur: aut de ieiunio disputaturi, a duodecim zodiaci signis principium faciunt, aut de fide verba facturi, diu de quadratura circuli praeloquuntur. Audivi ipsa quemdam eximie stultum, erravi, doctum volebam dicere, qui in concione celeberrima, divinae Triadis mysterium explicaturus, quo et doctrinam suam non vulgarem ostentaret, et Theologicis satisfaceret auribus, nova prorsus ingressus est via, nimirum a litteris, syllabis, et oratione, tum a concordia nominis et verbi, adiectivi nominis et substantivi, mirantibus iam plerisque, ac nonnullis Horatianum illud apud se mussitantibus: 'Quorsum haec tam putida tendunt?' Tandem huc rem deduxit, ut in Grammaticorum rudimentis sic expressum ostenderet totius Triadis simulacrum, ut nemo Mathematicorum in pulvere posset evidentius depingere. Atque in hac oratione theologôtatos ille totos octo menses ita desudarat, ut hodie quoque magis caecutiat quam talpae, nimirum, tota luminum acie ad ingenii cuspidem avocata. Verum haud poenitet hominem caecitatis, ac parvo quoque putat emptam eam gloriam. Auditus est a nobis alius quidam octogenarius, adeo Theologus, ut in hoc Scotum ipsum renatum putes. Is explicaturus mysterium nominis Iesu, mira subtilitate demonstravit in ipsis litteris latere, quidquid de illo dici possit. Etenim quod tribus dumtaxat inflectitur casibus, id manifestum esse simulacrum divini ternionis. Deinde quod prima vox Iesus, desinat in s, secunda Iesum in m, tertia Iesu in u, in hoc arrêton subesse mysterium: nempe tribus litterulis indicantibus eum esse summum, medium, et ultimum. Restabat mysterium his quoque retrusius, Mathematica ratione. Iesus sic in duas aequales diffidit portiones, ut scilicet pentemimeres in medio resideret. Deinde docuit eam litteram apud Hebraeos esse quam illi Syn appellent: porro syn Scotorum, opinor, lingua, peccatum sonat: atque hinc palam declarari, Iesum esse qui peccata tolleret mundi. Hoc tam novum exordium sic inhiantes admirati sunt omnes, praecipue Theologi, ut parum abfuerit, quin illis acciderit, quod olim Niobae, cum mihi propemodum evenerit, quod ficulno illi Priapo, qui magno suo malo, Canidiae Saganaeque nocturna sacra spectavit. Nec iniuria profecto: nam quando similem ephodon, commentus est Demosthenes ille graius, aut Cicero Latinus? Illis vitiosum habebatur proemium, quod a re foret alienius: quasi vero non ad istum modum exordiantur et subulci, natura videlicet magistra. At hi docti praeambulum suum, sic enim vocant, ita demum eximie Rhetoricum fore ducunt, si nusquam quidquam habeat cum reliquo argumento confine, ut auditor interim admirans, illud secum murmuret, quo nunc se proripit ille? Tertio loco ceu narrationis vice nonnihil ex Euangelio, sed cursim ac velut obiter interpretantur, cum id solum fuerit agendum. Quarto loco iam nova sumpta persona, quaestionem movent theologalem, aliquoties oute gês, oute ouranou haptomenên, atque id quoque ad artem arbitrantur pertinere. Hic demum Theologicum attollunt supercilium, Doctores solennes, Doctores subtiles, Doctores subtilissimos, Doctores seraphicos, Doctores sanctos, Doctores irrefragabiles, magnifica nomina auribus inculcantes. Tum syllogismos maiores, minores, conclusiones, corollaria, suppositiones frigidissimas ac plus quam scholasticas nugas apud imperitum vulgus iactitant. Superest iam quintus actus, in quo summum artificem praestare convenit. Hic mihi stultam aliquam et indoctam fabulam, ex speculo, opinor, historiali, aut gestis Romanorum in medium adferunt, et eamdem interpretantur allegorice, tropologice, et anagogice. Atque ad hunc quidem modum Chimaeram suam absolvunt, qualem nec Horatius umquam adsequi potuit cum scriberet: 'Humano capiti' etc. Sed audierunt a nescio, quibus, ingressum orationis sedatum, minimeque clamosum esse oportere. Itaque principio sic exordiuntur, ut nec ipsi vocem propriam exaudiant, quasi referat dici, quod nullus intelligat. Audierunt nonnumquam ad concitandos adfectus, exclamationibus utendem esse. Proinde presse alioqui loquentes, subinde repente vocem tollunt furioso plane clamore, etiam cum nihil opus. Iures elleboro homini opus esse, perinde quasi nihil referat, ut clames. Praeterea quoniam audierunt oportere sermonem in progressu fervescere, in singulis partibus principiis utcumque sane recitatis, mox mira vocis contentione utuntur, etiam si res sit frigidissima, atque ita denique desinunt, ut spiritu defectos credas. Postremo didicerunt, apud rhetores de risu fieri mentionem, eoque student et ipsi iocos quosdam adspergere, ê philê Aphroditê, quam plenos gratiarum, quamque in loco, ut plane onon pros tên luran esse dicas. Mordent quoque nonnumquam, sed ita, ut titillent magis quam vulnerent. Nec umquam verius adulantur, quam cum maxime parrêsiazesthai videri student. Denique tota actio est eiusmodi, ut iures eos a fori circulatoribus didicisse a quibus longe vincuntur. Quamquam utrique alteris usque adeo sunt similes, ut nemo dubitet, quin aut hi ab illis, aut illi ab his rhetoricen suam didicerint. Et tamen inveniunt hi quoque, mea nimirum opera, qui cum hos audiunt, Demosthenes meros, ac Cicerones audire se putant. Quod genus sunt praecipue mercatores ac mulierculae: quorum auribus unice placere student, quod illi nonnullam praedae portiunculam de rebus male partis soleant impertiri, si commode fuerint palpati. Illae cum aliis multis de causis huic ordini favent, tum praecipue, quod in horum sinus soleant effundere, si quid in maritos stomachantur. Videtis, opinor, quantopere mihi debeat hoc hominum genus, cum cerimoniolis, et nugis deridiculis, clamoribusque tyrannidem quamdam inter mortales exerceant, et Paulos atque Antonios sese credant.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |