Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Morias encomion

IntraText CT - Text

  • MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO Stultitia loquitur
    • 61.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

61.

Nam id quo pacto fieri queat, cum ipsa etiam Rhamnusia, rerum humanarum fortunatrix , mecum adeo consentiat, ut sapientibus istis semper fuerit inimicissima? contra stultis etiam dormientibus omnia commoda adduxerit? Agnoscitis Timotheum illum, cui hinc etiam cognomen, et proverbium ê heudontos kurtos hairei. Rursum aliud glaux hiptatai. Contra in sapientes quadrant illa, en tetradi gennêthentes, et equum habet Seianum, et aurum Tolosanum. Sed desino paroimiazesthai, ne videar Erasmi mei commentaria suppilasse. Ergo ut ad rem: Amat Fortuna parum cordatos, amat audaciores, et quibus illud placet pas erriphthô kubos. At Sapientia timidulos reddit, ideoque vulgo videtis sapientibus istis cum paupertate, cum fame, cum fumo rem esse, neglectos, inglorios, invisos vivere: Stultos affluere nummis, admoveri reipublicae gubernaculis, breviter, florere modis omnibus. Etenim si quis beatum existimet principibus placuisse viris, et inter meos illos, ac gemmeos Deos versari, quid inutilius sapientia, imo quid apud hoc hominum genus damnatius? Si divitiae parandae sunt, quid tandem lucri facturus est negotiator, si sapientiam secutus: periurio offendetur, si in mendacio deprehensus erubescet, si anxios illos de furtis, atque usuris sapientum scrupulos, vel tantuli faciet. Porro si quis honores, atque opes ambiat Ecclesiasticas, ad eas vel asinus, vel bubalus citius penetrabit quam sapiens. Si voluptate ducaris, puellae, maxima huius fabulae pars, stultis toto pectore sunt addictae, sapientem haud secus ac scorpium horrent fugiuntque. Denique quicumque paulo festivius ac laetius vivere parant, sapientem inprimis excludunt, ac quodvis animal potius admittunt. Breviter quoquo te vertas, apud pontifices, principes, iudices, magistratus, amicos, hostes, maximos, minimos, omnia praesentibus nummis parantur: quos uti contemnit sapiens, ita illum sedulo fugere consueverunt. Sed cum laudum mearum nullus sit modus, neque finis, tamen oratio aliquando finem habeat, necesse est. Itaque desinam dicere, sed si prius ostendero paucis, non deesse magnos auctores, qui me litteris suis pariter ac factis illustrarint, ne cui forte stulte mihi soli videar placere, neve legulei calumnientur, me nihil allegare. Ad ipsorum igitur exemplum allegabimus, hoc est, ouden pros epos.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License