Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Morias encomion

IntraText CT - Text

  • MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO Stultitia loquitur
    • 63.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

63.

Atqui fortassis apud Christianos horum levis est auctoritas. Proinde Sacrarum quoque Litterarum testimoniis, si videtur, laudes nostras fulciamus, sive ut docti solent, fundemus, principio veniam a Theologis praefatae, ut nobis fas esse velint, deinde quoniam arduam rem aggredimur, et fortassis improbum fuerit denuo Musas ex Helicone, ad tantum itineris revocare, praesertim cum res sit alienior, fortasse magis conveniet optare, ut interim dum Theologum ago, perque has spinas ingredior, Scoti anima paulisper ex sua Sorbona in meum pectus demigret, quovis hystrice atque erinaceo spinosior, moxque remigret quo lubebit, vel es korakas. Utinam et vultum alium liceat sumere, et ornatus adsit Theologicus. Verum illud interim vereor, ne quis me furti ream agat, quasi clanculum Magistrorum Nostrorum scrinia compilaverim, quae tantum rei Theologicae teneam. Sed non adeo mirum videri debet, si tam diutina, quae mihi arctissima est, cum Theologis consuetudine, nonnihil arripui, cum ficulnus etiam ille Deus Priapus, nonnullas Graecas voces, legente domino, subnotarit tenueritque. Et gallus Lucianicus longo hominum convictu sermonem humanum expedite calluerit. Sed iam ad rem bonis avibus. Scripsit Ecclesiastes capite primo: Stultorum infinitus est numerus. Cum numerum praedicat infinitum, nonne mortaleis universos complecti videtur, praeter pauculos aliquot, quos, haud scio, an cuiquam videre contigerit? Sed magis ingenue confitetur hoc Ieremias cap. 10. 'Stultus', inquiens, 'factus est omnls homo a sapientia sua.' Soli Deo tribuit sapientiam, universis hominibus stultitiam relinquens. Ac rursum paulo superius: Ne glorietur homo in sapientia sua. Cur non vis hominem in sua sapientia gloriari, optime Ieremia? Nimirum, inquiet, ob id, quia non habet sapientiam. Sed ad Ecclesiasten redeo. Hunc, cum exclamat: 'Vanitas vanitatum et omnia vanitas,' quid aliud sensisse creditis, nisi, quemadmodum diximus, vitam humanam nihil aliud quam Stultitiae ludicrum esse? nimirum Ciceronianae laudi album addentem calculum, cuius optimo iure celebratur illud, quod modo retulimus: 'stultorum plena sunt omnia'. Rursum sapiens ille Ecclesiasticus, qui dixit: 'Stultus mutatur ut Luna, sapiens permanet ut Sol,' quid aliud innuit, nisi mortale genus omne stultum esse, soli Deo, sapientis nomen competere? Siquidem Lunam humanam naturam interpretantur, Solem omnis luminis fontem, Deum. Huic adstipulatur quod ipse Christus in Euangelio negat, quemquam appellandum bonum, nisi Deum unum. Porro si stultus est, quisquis sapiens non est, et quisquis bonus, idem sapiens, auctoribus Stoicis, nimirum mortales omneis Stultitia complectatur necessum est. Iterum Salomon cap. 15 'Stultitia', inquit, 'gaudium stulto', videlicet, manifeste confitens, sine stultitia nihil in vita suave esse. Eodem pertinet illud quoque: 'Qui apponit scientiam, apponit dolorem, et in multo sensu, multa indignatio.' An non idem palam confitetur egregius ille concionator cap. 7: 'Cor sapientum, ubi tristitia est: et cor stultorum, ubi laetitia'. Eoque non satis habuit sapientiam perdiscere, nisi nostri quoque cognitionem addidisset. Quod si mihi parum habetur fidei, ipsius accipite verba, quae scripsit cap. 1: 'Dedique cor meum, ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam.' Quo quidem loco illud animadvertendum, ad Stultitiae laudem pertinere, quod eam posteriore posuit loco. Ecclesiastes scripsit, et hunc scitis esse ordinem Ecclesiasticum, ut qui dignitate primus sit, is locum obtineat extremum vel hic certe memor Euangelici praecepti. Sed Stultitiam praestantiorem esse Sapientia, et Ecclesiasticus ille quisquis fuit, liquido testatur cap. 44. cuius mehercle verba non prius proferam, quam eisagôgên meam commoda responsione adiuveritis, ut faciunt apud Platonem hi, qui cum Socrate disputant. Utra magis convenit recondere, quae rara sunt et pretiosa, an quae vulgaria viliaque? Quid tacetis? Etiam si vos dissimuletis, proverbium illud Graecorum pro vobis respondet, tên epi thurais hudrian, quod ne quis impie reiiciat, refert Aristoteles magistrorum nostrorum Deus. An quisquam vestrum tam stultus est, ut gemmas et aurum in via relinquat? non, hercle, opinor. In abditissimis penetralibus, nec id satis, in munitissimorum scriniorum secretissimis angulis ista reponitis, coenum in propatulo relinquitis. Ergo si quod pretiosius est reconditur, quod vilius exponitur, nonne palam est, sapientiam quam vetat abscondi, viliorem esse stultitia quam recondi iubet? Iam ipsius testimonii verba accipite: 'Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.' Quid quod animi quoque canordem Divinae litterae stulto tribuunt, cum sapiens interim neminem sui similem putet. Sic enim intelligo, id quod scribit Ecclesiastes, cap. 10. 'Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omneis, stultos existimat.' An non istud eximii cuiusdam candoris est, omnes aequare tibi ipsi, cumque nemo non magnifice de se sentiat, omnibus tamen tuas communicare laudes? Proinde nec puduit tantum regem huius cognominis, cum ait cap. 30. 'Stultissimus sum virorum'. Neque Paulus ille gentium doctor, Corinthiis scribens, stulti cognomen illibenter agnoscit: 'Ut insipiens', inquit, 'dico, plus ego, perinde quasi turpe sit vinci stultitia'. Sed interim obstrepunt mihi Graeculi quidam, qui tot huius temporis Theologorum, ceu cornicum oculos student configere, dum annotationes suas, veluti fumos quosdam aliis offundunt, cuius gregis si non Alpha, certe Beta meus est Erasmus, quem ego saepius honoris causa nomino. O vere stultam, inquiunt, et ipsa dignam MORIA citationem. Longe diversa mens Apostoli quam tu somnias ! Nec enim hoc agit his verbis, ut caeteris stultior haberetur, verum eum dixisse, 'ministri Christi sunt; et ego', seque veluti iactabundus in hac quoque parte aequasset caeteris, per correctionem adiecit, 'plus ego', sentiens, se non modo parem reliquis Apostolis in Euangelii ministerio, verum etiam aliquanto superiorem. Idque cum ita verum videri vellet, ne tamen ut arrogantius dictum offenderet aures, praemuniit stultitiae praetextu. Ut minus sapiens dico, propterea quod diceret esse stultorum privilegium, ut soli, verum citra offensam, proloquantur. Verum quid Paulus senserit cum haec scriberet, ipsis disputandum relinquo. Ego magnos, pingues, crassos, et vulgo probatissimos Theologos sequor, cum quibus magna pars doctorum errare, nê ton Dia, malit, quam cum istis trilinguibus bene sentire. Neque quisquam illorum Graeculos istos pluris facit quam graculos: praesertim cum quidam gloriosus Theologus, cuius ego nomen prudens supprimo, ne graculi nostri continuo Graecum in illum scomma iaciant onos luras: Magistraliter et Theologaliter hunc passum enarrans, ab hoc loco. Ut minus sapiens dico, plus ego, novum facit caput, et quod absque summa Dialectica non poterat, novam addit sectionem, ad hunc interpretans modum: Adducam enim ipsius verba non solum in forma, verum etiam in materia. 'Ut minus sapiens dico, id est, si videor vobis insipiens, me Pseudapostolis adaequando, adhuc videbor vobis minus sapiens, me eis praeferendo'. Quamquam idem paulo post, velut oblitus sui alio delabitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License