Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Desiderius Erasmus Roterodamus Morias encomion IntraText CT - Text |
|
|
66. Ac ne quae sunt infinita persequar, utque summatim dicam, videtur omnino Christiana religio quamdam habere cum aliqua stultitia cognationem, minimeque cum sapientia convenire. Cuius rei si desideratis argumenta primum illud animadvertite, pueros, senes, mulieres, ac fatuos sacris ac religiosis rebus praeter caeteros gaudere, eoque semper altaribus esse proximos, solo, nimirum, naturae impulsu. Praeterea videtis primos illos religionis auctores, mire simplicitatem amplexos, acerrimos litterarum hostes fuisse. Postremo nulli moriones magis desipere videntur, quam hi, quos Christianae pietatis ardor semel totos arripuit: adeo sua profundunt, iniurias negligunt, falli sese patiuntur, inter amicos et inimicos nullum discrimen, voluptatem horrent, inedia, vigilia, lacrymis, laboribus, contumeliis saginantur, vitam fastidiunt, mortem unice optant, breviter, ad omnem sensum communem prorsus obstupuisse videntur, perinde quasi alibi vivat animus, non in suo corpore. Quod quidem quid aliud est, quam insanire? quo minus mirum videri debet, si Apostoli musto temulenti sunt visi, si Paulus iudici Festo visus est insanire. Sed posteaquam semel tên leontên induimus, age doceamus et illud, felicitatem Christianorum, quam tot laboribus expetunt, nihil aliud esse, quam insaniae stultitiaeque genus quoddam, absit invidia verbis, rem ipsam potius expendite. Iam primum illud propemodum Christianis convenit cum Platonicis, animum immersum illigatumque esse corporeis vinculis, huiusque crassitudine praepediri, quo minus ea, quae vere sunt, contemplari, fruique possit. Proinde Philosophiam definit esse mortis meditationem, quod ea mentem a rebus visibilibus, ac corporeis abducat, quod idem utique mors facit. Itaque quam diu animus corporis organis probe utitur, tam diu sanus appellatur, verum ubi ruptis iam vinculis, conatur in libertatem asserere sese, quasique fugam ex eo carcere meditatur, tum insaniam vocant. Id si forte contingit morbo, vitioque organorum, prorsus omnium consensu, insania est. Et tamen hoc quoque genus hominum videmus futura praedicere, scire linguas ac litteras, quas antea numquam didicerant, et omnino divinum quiddam prae se ferre. Neque dubium est id inde accidere quod mens a contagio corporis paulo liberior incipit nativam sui vim exserere. Idem arbitror esse in causa, cur laborantibus vicina morte, simile quiddam soleat accidere, ut tamquam afflati prodigiosa quaedam loquantur. Rursum si id eveniat studio pietatis, fortasse non est idem insaniae genus, sed tamen adeo confine, ut magna pars hominum meram insaniam esse iudicet, praesertim cum pauculi homunciones ab universo mortalium coetu, tota vita dissentiant. Itaque solet iis usu venire, quod iuxta Platonicum figmentum, opinor, accidere iis, qui in specu vincti rerum umbras mirantur, et fugitivo illi, qui reversus in antrum, veras res vidisse se praedicat, illos longe falli, qui praeter miseras umbras nihil aliud esse credant. Etenim sapiens hic commiseratur, ac deplorat illorum insaniam, qui tanto errore teneantur. Illi vicissim illum veluti delirantem rident, atque eiiciunt. Itidem vulgus hominum ea quae maxime corporea sunt, maxime miratur, eaque prope sola putat esse. Contra pii, quo quidquam propius accedit ad corpus, hoc magis negligunt, totique ad invisibilium rerum contemplationem rapiuntur. Nam isti primas partes tribuunt divitiis, proximas corporis commodis, postremas animo relinquunt: quem tamen plerique nec esse credunt, quia non cernatur oculis. E diverso illi primum in ipsum Deum, rerum omnium simplicissimum, toti nituntur: secundum hunc, et tamen in hoc, quod ad illum quam proxime accedit, nempe animum: corporis curam negligunt, pecunias ceu putamina prorsus aspernantur, ac fugitant. Aut si quid huiusmodi rerum tractare coguntur, gravatim, ac fastidienter id faciunt, habent tamquam non habentes, possident tamquam non possidentes. Sunt et in singulis rebus, gradus multum inter istos diversi. Principio sensus tametsi omnes cum corpore cognationem habeant, tamen quidam sunt ex his crassiores, ut tactus, auditus, visus, olfactus, gustus. Quidam magis a corpore semoti, veluti memoria, intellectus, voluntas. Igitur ubi se intenderit animus, ibi valet. Pii quoniam omnis animi vis ad ea contendit, quae sunt a crassioribus sensibus alienissima, in his velut obbrutescunt, atque obstupescunt. Contra vulgus in his plurimum valet, in illis quam minimum. Inde est, quod audimus nonnullis divinis viris accidisse, ut oleum vini loco biberint. Rursum in affectibus animi, quidam plus habent cum pingui corpore commercii, veluti libido, cibi somnique appetentia, iracundia, superbia, invidia: cum his irreconciliabile bellum piis, contra vulgus sine his vitam esse non putat. Deinde sunt quidam affectus medii, quasique naturales, ut amor patris, caritas in liberos, in parentes, in amicos: His vulgus nonnihil tribuit. At illi hos quoque student ex animo revellere, nisi quatenus ad summam illam animi partem adsurgant, ut iam parentem ament, non tamquam parentem, quid enim ille genuit, nisi corpus? quamquam hoc ipsum Deo parenti debetur, sed tamquam virum bonum, et in quo luceat imago summae illius mentis, quam unam summum bonum vocant, et extra quam nihil nec amandum nec expetendum esse praedicant. Hac eadem regula reliqua item omnia vitae officia metiuntur, ut ubique id quod visibile est, si non est omnino contemnendum, tamen longe minoris faciant, quam ea quae videri nequeunt. Aiunt autem et in Sacramentis, atque ipsis pietatis officiis, corpus et spiritum inveniri. Velut in ieiunio non magni ducunt, si quis tantum a carnibus, coenaque abstineat, id quod vulgus absolutum esse ieiunium existimat, nisi simul et affectibus aliquid adimat, ut minus permittat irae quam soleat, minus superbiae: utque ceu minus iam onustus mole corporea, spiritus ad coelestium bonorum gustum, fruitionemque enitatur. Similiter et in synaxi, tametsi non est aspernandum, inquiunt, quod cerimoniis geritur, tamen id per se, aut parum est conducibile, aut etiam perniciosum, nisi id quod est spiritale accesserit, nempe hoc quod signis illis visibilibus repraesentatur. Repraesentatur autem mors Christi, quam domitis, exstinctis, quasique sepultis corporis affectibus, exprimere Mortales oportet, ut in novitatem vitae resurgant, utque unum cum illo, unum item inter sese fieri queant. Haec igitur agit, haec meditatur ille pius. Contra, vulgus sacrificium nihil aliud esse credit, quam adesse altaribus, idque proxime, audire vocum strepitum, aliasque id genus cerimoniolas spectare. Nec in his tantum, quae dumtaxat exempli gratia proposuimus, sed simpliciter in omni vita refugit pius ab his quae corpori cognata sunt, ad aeterna, ad invisibilia, ad spiritalia rapitur. Proinde cum summa sit inter hos et illos omnibus de rebus dissensio, fit ut utrique alteris insanire videantur. Quamquam id vocaibuli rectius in pios competit quam in vulgus, mea quidem sententia.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |