Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Morias encomion

IntraText CT - Text

  • MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO Stultitia loquitur
    • 5.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

5.

Quamquam quid uel hoc opus erat dicere, quasi non ipso ex uultu fronteque, quod aiunt, satis quae sim prae me feram, aut quasi si quis me Mineruam, aut Sophiam esse contendat, non statim solo possit obtutu coargui, etiam si nulla accedat oratio, minime mendax animi speculum. Nullus apud me fucis locus, nec aliud fronte simulo, aliud in pectore premo. Sumque mei undique simillima, adeo ut nec ii me dissimulare possint, qui maxime Sapientiae personam ac titulum sibi uindicant, kai tê porphura pithêkoi, kai in tê leontê onoi, obambulant. Quamuis autem sedulo fingant, tamen alicunde prominentes auriculae Midam produnt. Ingratum mehercle et hoc hominum genus, qui cum maxime sint nostrae factionis, tamen apud uulgum cognominis nostri sic pudet, ut id passim aliis magni probri uice obiiciant. Proinde istos cum sint môrotatoi, caeterum sophi ac Thaletes uideri uelint, nonne iure optimo môrosophous illos appellabimus?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License