Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Morias encomion

IntraText CT - Text

  • MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO Stultitia loquitur
    • 11.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

11.

Principio quid esse potest uita ipsa uel dulcius, uel pretiosius? At huius exordium cui tandem acceptum ferri conuenit, nisi mihi? Neque enim aut obrimopatrês hasta Palladis, aut nephelegeretou Iouis aegis hominum genus uel progignit, uel propagat. Verum ipse Deum pater atque hominum Rex, qui totum nutu tremefactat Olympum, fulmen illud trisulcum ponat oportet, et uultum illum Titanicum, quo, cum lubet, Deos omneis territat, planeque histrionum more, aliena sumenda misero persona, si quando uelit id facere, quod numquam non facit, hoc est paidopoiein. Iam uero Stoici se Diis proximos autumant. At date mihi terque quaterque, aut si libet, sexcenties Stoicum, tamen huic quoque, si non barba insigne sapientiae, etiam si cum hircis commune, certe supercilium erit ponendum, explicanda frons, abicienda dogmata illa adamantina, ineptiendum ac delirandum aliquantisper. In summa, me, me inquam, sapiens accersat oportet, si modo pater esse uelit. Et cur non apertius meo more uobiscum fabuler? Quaeso num caput, num facies, num pectus, num manus, num auris, quae partes honestae putantur, progenerant Deos aut homines? Non, opinor, imo ea pars adeo stulta, adeoque ridicula, ut nec nominari citra risum possit, humani generis est propagatrix. Is est sacer ille fons, unde uitam hauriunt omnia uerius quam ille Pythagoricus quaternio. Age uero, qui uir, obsecro, matrimonii capistro uelit praebere os, si quemadmodum isti sapientes facere consueuerunt, prius eius uitae incommoda secum perpenderit: aut quae tandem mulier uirum admissura sit, si partus periculosos labores, si educationis molestiam, uel norit, uel cogitarit? Porro si coniugiis debetis uitam, coniugium autem debetis anoia pedissequae, mihi nimirum quid debeatis, intelligitis. Tum quae semel haec experta, denuo repetere uelit nisi lêthês praesens nomen adfuerit? Neque uero id Venus ipsa, uel reclamante Lucretio, umquam inficias iuerit, sine nostri numinis accessione, suam uim mancam atque irritam esse. Itaque ex nostro illo temulento ridiculoque lusu, proueniunt, et superciliosi Philosophi, in quorum locum nunc successere, quos uulgus Monachos appellat, et purpurei reges et pii sacerdotes, et ter sacntissimi Pontifices. Postremo totus etiam ille Deorum Poeticorum coetus, adeo frequens, ut turbam uix iam ipse capiat Olympus, tametsi spatiosissimus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License