Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Morias encomion

IntraText CT - Text

  • MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO Stultitia loquitur
    • 12.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

12.

At sane parum sit mihi uitae seminarium, ac fontem deberi, nisi quidquid in omni uita commodi est, id quoque totum ostendero mei muneris esse. Quid autem uita haec, num omnino uita uidetur appellanda, si uoluptatem detraxeris? Applausistis. Equidem sciebam neminem uestrum ita sapere, uel desipere magis, imo sapere potius, ut in hac esset sententia. Quamquam ne Stoici quidem isti uoluptatem adspernantur, tametsi sedulo dissimulant, milleque conuitiis eam apud uulgus dilacerant, nimirum ut deterritis aliis, ipsi prolixius fruantur. Sed dicant mihi per Iouem, quae tandem uitae pars est, non tristis, non in infestiua, non inuenusta, non insipida, non molesta, nisi uoluptatem, id est, stultitiae condimentum adjunxeris? Cuius rei cum satis idoneus testis esse possit, ille numquam satis laudatus Sophocles, cuius exstat pulcerrimum illud de nobis Elogium, en tô phronein gar mêdev hêdistos bios, tamen age, rem omnem sigillatim aperiamus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License