Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Desiderius Erasmus Roterodamus Morias encomion IntraText CT - Text |
|
|
14. Eat nunc qui uolet, et hoc meum beneficium cum reliquorum Deorum metamorphosi comparet. Qui quid irati faciant, non libet commemorare: sed quibus quam maxime propitii sunt, eos solent in arborem, in auem, in cicadam aut etiam in serpentem transformare: quasi uero non istud ipsum sit perire, aliud fieri. Ego uero hominem eumdem optimae ac felicissimae uitae parti restituo. Quod si mortales prorsus ab omni sapientiae commercio temperarent, ac perpetuo mecum aetatem agerent, ne esset quidem ullum senium, uerum perpetua iuuenta fruerentur felices. An non uidetis tetricos istos et uel Philosophiae studiis, uel seriis et arduis addictos negotiis plerumque priusquam plane iuuenes sint, iam consenuisse, uidelicet curis, et assidua acrique cogitationum agitatione sensim spiritus et succum illum uitalem exhauriente? Cum contra Moriones mei pinguiculi sint, et nitidi, et bene curata cute, plane choiroi, quod aiunt, Akaranioi, numquam profecto senectutis incommodum ullum sensuri, nisi nonnihil, ut fit, sapientum contagio inficerentur. Adeo nihil patitur hominum uita, omni ex parte beatum esse. Accedit ad haec uulgati prouerbii non leue testimonium, quo dictitant, STVLTITIAM unam esse rem, quae et iuuentam alioqui fugacissimam remoretur, et improbam senectam procul arceat. Vt non temere de Brabantis populari sermone iactatum sit. Cum caeteris hominibus aetas prudentiam adferre soleat, hos quo propius ad senectam accedunt, hoc magis atque magis stultescere. Atqui hac gente non est alia, uel ad communem uitae consuetudinem festiuior, uel quae minus sentiat senectutis tristitiam. His quidem ut loco, ita et uitae instituto confines sunt Hollandi mei, cur enim non meos appellem, usque adeo studiosos mei cultores, ut inde uulgo cognomen emeruerint? cuius illos adeo non pudet, ut hinc uel praecipue sese iactitent. Eant nunc stultissimi mortales, et Medeas, Circes, Veneres, Auroras, et fontem, nescio quem, requirant, quo sibi iuuentam restituant, cum id sola praestare et possim et soleam. Apud me succus est ille mirificus, quo Memnonis filia Tithoni aui sui iuuentam prorogauit. Ego sum Venus illa, cuius fauore Phaon ille repubuit, ita ut a Sapphone tantopere deamaretur. Meae sunt herbae, si quae sunt, mea precamina, meus ille fons, qui non solum reuocat elapsam adolescentiam, sed quod est optabilius, perpetuam seruat. Quod si omnes huic sententiae subscribitis, adolescentia nihil esse melius, senectute nihil detestabilius, quantum mihi debeatis uidetis opinor, quae tantum bonum retineat, tanto excluso malo.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |