Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Morias encomion

IntraText CT - Text

  • MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO Stultitia loquitur
    • 15.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

15.

Sed quid adhuc de mortalibus loquor? Coelum omne lustrate, et mihi meum nomen opprobret licebit, quicumque uolet, si quem omnino Deorum repererit non insuauem et aspernabilem, nisi meo numine commendetur. Etenim cur semper ephebus et comatus Bacchus? Nempe quia uecors ac temulentus, conuiuiis, saltationibus, choreis, lusibus uitam omnem transigens, ne tantulum quidem habet cum Pallade commercii. Denique tantum abest, ut sapiens haberi postulet, ut ludibriis ac iocis coli gaudeat. Neque prouerbio offenditur, quod illi fatui cognomentum attribuit, id est huiusmodi, moruchou môrteros. Porro Morycho nomen uerterunt, quod illum pro templi foribus sedentem, musto ficisque recentibus, agricolarum lasciuia consueuerit oblinere. Tum autem quid non scommatum in hunc uetus iacit comoedia? O insulsum, inquiunt, Deum, et dignum qui ex inguine nasceretur. At quis non malit hic fatuus et insulsus esse, semper festiuus, semper pubescens, semper omnibus lusus ac uoluptatem adferens, quam uel agkulomêtis ille Iupiter omnibus formidabilis, uel Pan suis tumultibus omnia senio uitians, uel fauillis oppletus Vulcanus, ac semper of ficinae laboribus squalidus, aut Pallas etiam ipsa, sua Gorgone et hasta terribilis kai aei enorôsa drimu. Cur semper puer Cupido? Cur? nisi quia nugator est, kai mêdev hugies neque facit, neque cogitat? Cur aureae Veneri semper uornat sua forma? Nimirum, quia mecum habet affinitatem, unde et patris mei colorem uultu refert, atque hac de causa est apud Homerum, chrusê Aphroditê. Deinde perpetuo ridet, si quid modo Poetis credimus, aut horum aemulis Statuariis. Quod numen umquam religiosius coluere Romani, quam Florae omnium uoluptatum parentis? Quamquam si quis etiam tetricorum Deorum uitam diligentius requirat ab Homero, reliquisque Poetis, reperiet stultitiae plena omnia. Quid enim attinet reliquorum facta commemorare, cum Iouis ipsius fulminatoris amores ac lusus probe noritis? cum seuera illa Diana oblita sexus, nihil aliud quam uenetur, Endymionem interim deperiens? Verum illi sua facinora a Momo audiant malim, a quo saepius quondam audire solebant. Sed hunc nuper irati una cum Ate in terras praecipitem dederunt, quod sapientia sua felicitati Deorum importunus obstreperet. Neque mortalium ullus exsulem dignatur hospitio, tantum abest ut illi in Principum aulis sit locus, in quibus tamen mea kolakia primas tenet, cui cum Momo non magis conuenit, quam cum agno lupis. Itaque sublato illo, iam multo licentius ac suauius nugantur Dii, uere raon agontes, ut inquit Homerus, nullo uidelicet censore. Quos enim non praebet iocos ficulnus ille Priapus? Quos non ludos exhibet furtis ac praestigiis suis Mercurius? Quin et Vulcanus ipse in Deorum conuiuiis gelôtopoion agere consueuit, ac modo claudicatione, modo cauillis, modo ridiculis dictis exhilarare compotationem. Tum et Silenus ille senex amator, tên kordaka saltare solitus, una cum Polyphemo tên threttanelo, Nymphis tên gumnopodian saltantibus. Satyri semicapri Atellanas agitant, Pan insulsa quapiam cantiuncula risum omnibus mouet, quem ita malunt, quam ipsas audire Musas, praecipue cum iam nectare coeperint madere. Porro quid ego nunc commemorem, quae probe poti Dii post conuiuium agitent? adeo mehercle stulta, ut ipsa nonnumquam a risu temperare nequeam. At satius est in his Harpocratis meminisse, ne quis forte nos quoque Corycaeus aliquis Deus auscultet, ea narrantes, quae ne Momus quidem impune proloquutus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License