Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Desiderius Erasmus Roterodamus Morias encomion IntraText CT - Text |
|
|
16. Sed iam tempus est, ut ad Homericum exemplar relictis Coelitibus uicissim in terram demigremus, quamque ibi nihil laetum, aut felix, nisi meo munere, dispiciamus. In primis uidetis, quanta prouidentia Natura parens et humani generis opifex, illud cauerit, ne usquam deesset stultitiae condimentum? Etenim cum Stoicis definitoribus nihil aliud sit sapientia, quam duci ratione; contra stultitia, affectuum arbitrio moueri, ne plane tristis ac tetrica esset hominum uita, Iupiter quanto plus indidit affectuum quam rationis? quasi semiunciam compares ad assem. Praeterea rationem in angustum capitis angulum relegauit, reliquum omne corpus perturbationibus reliquit. Deinde duos quasi tyrannos uiolentissimos uni opposuit, iram, quae praecordiorum arcem obtinet, atque adeo ipsum uitae fontem cor, et concupiscentiam, quae ad imam usque pubem latissime imperium occupat. Aduersus has geminas copias quantum ualeat ratio, communis hominum uita satis declarat, cum illa, quod unum licet, uel usque ad rauim reclamat, et honesti dictat formulas. Verum hi laqueum regi suo remittunt, multoque odiosius obstrepunt, donec iam is quoque fessus ultro cedit, ac manus dat.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |