Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Morias encomion

IntraText CT - Text

  • MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO Stultitia loquitur
    • 17.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

17.

Caeterum quoniam uiro administrandis rebus nato, plusculum de rationis unciola erat adspergendum, ut huic quoque pro uirili consuleret, me sicut in caeteris in consilium adhibuit, moxque consilium dedi me dignum: nempe uti mulierem adiungeret, animal, uidelicet, stultum quidem illud atque ineptum, uerum ridiculum et suaue, quo conuictu domestico, uirilis ingenii tristitiam, sua stultitia condiret atque edulcaret. Nam, quod Plato dubitare uidetur, utro in genere ponat mulierem, rationalium animantium, an brutorum, nihil aliud uoluit, quam insignem eius sexus stultitiam indicare. Quod si qua forte mulier sapiens haberi uoluit, ea nihil aliud agit quam ut bis stulta sit, perinde quasi bouem aliquis ducat ad ceroma, inuita reluctanteque, ut aiunt, Minerua. Conduplicat enim uitium, quisquis contra naturam, uirtutis fucum inducit, atque alio deflectit ingenium. Quemadmodum, iuxta Graecorum prouerbium, simia semper est simia, etiam si purpura uestiatur: Ita mulier semper mulier est, hoc est, stulta, quamcumque personam induxerit. Neque uero mulierum genus usque adeo stultum arbitror, ut eam ob rem mihi succenseant, quod illis et ipsa mulier, et STVLTITIA stultitiam attribuam. Etenim si rem recta reputent uia, hoc ipsum Stultitiae debent acceptum ferre, quod sint uiris multis calculis fortunatiores. Primum formae gratiam, quam illae merito rebus omnibus anteponunt, cuiusque praesidio in tyrannos etiam ipsos tyrannidem exercent. Alioqui undenam horror ille formae, hispida cutis, et barbae sylua, plane senile quoddam in uiro, nisi a prudentiae uitio, cum feminarum semper laeues malae, uox semper exilis, cutis mollicula, quasi perpetuam quamdam adolescentiam imitentur? Deinde quid aliud optant in hac uita, quam ut uiris quam maxime placeant? Nonne huc spectant tot cultus, tot fuci, tot balnea, tot compturae, tot unguenta, tot odores, tot componendi, pingendi, fingendique uultus, oculos et cutem, artes? Iam num alio nomine, uiris magis commendatae sunt, quam stultitiae? Quid enim est quod illi mulieribus non permittunt? At quo tandem auctoramento, nisi uoluptatis? Delectant autem non alia re, quam stultitia. Id esse uerum non ibit inficias quisquis secum reputarit, quas uir cum muliere dicat ineptias, quas agat nugas, quoties foeminea uoluptate decreuerit uti. Habetis igitur primum et praecipuum uitae oblectamentum, quo fonte proficiscatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License