Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Morias encomion

IntraText CT - Text

  • MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO Stultitia loquitur
    • 18.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

18.

Sed sunt nonnulli, cumprimis autem senes bibaces quidem illi magis quam mulierosi, qui summam uoluptatem in compotationibus constituunt. Equidem an sit ullum lautum conuiuium, ubi mulier non adsit, uiderint alii. Illud certe constat, citra Stultitiae condimentum, nullum omnino suaue esse. Adeo ut si desit, qui seu uera, seu simulata STVLTITIA risum moueat, gelôtopoion quempiam uel mercede conductum accersant, aut ridiculum aliquem parasitum adhibeant, qui ridendis, hoc est, stultis dicteriis, silentium ac tristitiam compotationis discutiat. Quorsum enim attinebat tot bellariis, tot lautitiis, tot cupediis onerare uentrem, nisi et oculi pariter et aures, nisi totus animus, risu, iocis, leporibus pasceretur? At istiusmodi tragematum ego sum architectrix unica. Quamquam illa ipsa iam in conuiuiis solennia, regem sortiri talis, lusitare tesseris, Philotesiis inuitare, certare sumperiphorais ad Myrtum canere, saltare, gesticulari, non a septem Graeciae Sophis, uerum a nobis ad humani generis salutem reperta sunt. Atqui omnium huiusmodi rerum ea natura est, ut quo plus habeant stultitiae, hoc plus conferant uitae mortalium, quae si tristis sit ne uita quidem appellanda uideatur. Tristis autem euadat oportet, nisi cognatum taedium, hoc genus oblectamentis absterseris.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License