Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Desiderius Erasmus Roterodamus Morias encomion IntraText CT - Text |
|
|
24. Qui quidem quam sint ad omnem vitae usum inutiles, vel Socrates ipse unus Apollinis oraculo sapiens, sed minime sapienter iudicatus, documento esse potest, qui nescio quid publice conatus agere, summo cum omnium risu discessit. Quamquam viris in hoc non usquequaque desipit, quod sapientis cognomen non agnoscit, atque ipsi Deo rescribit, quodque censet sapienti a Republica tractanda abstinendum esse, nisi quod potius monere debuerat, a sapientia temperandum ei, qui velit in hominum haberi numero. Deinde quid eumdem accusatum ad cicutam bibendam adegit, nisi sapientia? Nam dum nubes et ideas philosophatur, dum pulicis pedes metitur, dum culicum vocem miratur, quae ad vitam communem attinent, non didicit. Sed adest praeceptori de capite periclitanti discipulus Plato, egregius, scilicet, patronus, qui turbae strepitu offensus, vix dimidiatam illam periodum pronunciare potuit. Iam quid dicam de Theophrasto? qui progressus in concionem, repente obmutuit, perinde quasi lupo conspecto. Qui militem animasset in bello? Isocrates ob ingenii timiditatem nec hiscere umquam est ausus. M. Tullius eloquentiae Romanae parens, semper indecora trepidatione, perinde quasi puer singultiens, exordiri consuevit: Idque Fabius interpretatur cordati oratoris et periculum intelligentis argumentuml. Verum cum hoc dicit, an non palam fatetur sapientiam obstare ad rem probe gerendam? Quid isti facient, cum res ferro geritur, qui tum metu exanimantur, cum nudis verbis est decertandum? Et post haec celebratur, si Diis placet, praeclara illa Platonis sententia, beatas fore respublicas, si aut imperent philosophi, aut philosophentur Imperatores. Imo si consules historicos, reperies, nimirum, nullos reipublicae pestilentiores fuisse Principes, quam si quando in philosophastrum aliquem aut litteris addictum inciderit imperium. Cuius rei satis, opinor, faciunt fidem Catones, quorum alter insanis delationibus reipublicae tranquillitatem vexavit, alter libertatem Populi Romani, dum nimium sapienter vindicat, funditus subvertit. Adde his Brutos, Cassios, Gracchos, ac Ciceronem etiam ipsum, qui non minus pestilens fuit Romanorum Reipublicae, quam Demosthenes Atheniensium. Porro Marcus Antoninus ut donemus bonum Imperatorem fuisse, iam id ipsum extorquere possim, fuit enim hoc ipso nomine gravis, atque invisus civibus, quod tam philosophus esset . Sed tamen ut donemus fuisse bonum, at certe pestilentior fuit Reipublicae tali relicto filio, quam fuerat sua administratione salutaris. Quandoquidem solet hoc hominum genus, qui se sapientiae studio dediderunt, cum caeteris in rebus, tum praecipue in liberis propagandis infelicissimum esse, providente opinor natura, ne malum hoc sapientiae inter mortales latius serpat. Itaque Ciceroni degenerem fuisse filium constat, et sapiens ille Socrates liberos habuit matri similiores quam patri, ut non omnino pessime scripsit quidam, id est, stultos.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |