Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Morias encomion

IntraText CT - Text

  • MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO Stultitia loquitur
    • 30.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

30.

Caeterum illud, o Dii immortales ! eloquarne, an sileam? Cur autem sileam, cum sit vero verius? Sed praestiterit fortassis in re tanta, Musas ex Helicone accersere, quas Poetae saepius ob meras nugas advocare solent. Adeste igitur paulisper, Iovis filiae, dum ostendo nec ad egregiam illam sapientiam, ac felicitatis, ut ipsi vocant arcem, aditum esse cuiquam, nisi STULTITIA duce. Iam primum illud in confesso est, affectus omnes ad Stultitiam pertinere. Quandoquidem hac nota a stulto sapientem discernunt, quod illum affectus, hunc ratio temperat. Eoque Stoici perturbationes omnes ceu morbos a sapiente semovent, verum affectus isti non solum paedagogorum vice funguntur ad sapientiae portum properantibus, verum etiam in omni virtutis functione, ceu calcaria stimulique quidam adesse solent, velut ad bene agendum exhortatores. Quamquam hic fortiter reclamat bis Stoicus Seneca, qui prorsum omnem affectum adimit sapienti. Verum cum id facit, iam ne hominem quidem relinquit, sed novum potius Deum quemdam dêmiourgei, qui nusquam nec exstitit umquam, nec exstabit: imo ut apertius dicam, marmoreum hominis simulacrum constituit, stupidum, et ab omni prorsus humano sensu alienum. Proinde, si libet, ipsi suo sapiente fruantur, citraque rivalem ament licet, cumque eo vel in civitate Platonis, vel si malint, in idearum regione, vel in Tantaliis inhabitent hortis. Quis enim non istiusmodi hominem ceu portentum ac spectrum fugitet horreatque, qui ad omnes naturae sensus obsurduerit, qui nullis sit affectibus, nec amor,e, nec misericordia magis commoveatur, quam si dura silex, aut stet Marpesia cautes, quem nihil fugiat, qui nihil erret, sed ceu Lynceus quispiam nihil non perspiciat, nihil non ad amussim perpendat, nihil ignoscat, qui solus se ipso sit contentus, solus dives, solus sanus, solus rex, solus liber, breviter, omnia solus, sed suo solius iudicio, qui nullum moretur amicum, ipse amicus nemini, qui Diis quoque ipsis non dubitet mandare laqueum, qui quidquid in omni vita geritur, velut insanum damnet, rideatque? Atqui huiusmodi animal est absolutus ille sapiens. Quaeso, si res agatur suffragiis, quae civitas istiusmodi magistratum sibi velit, aut quis exercitus talem optet ducem? imo quae mulier id genus maritum, quis convivator eiusmodi convivam, quis servus talibus moribus domnium vel optet, vel ferat? Quis autem non malit vel unum quemvis de media stultissimorum hominum plebe, qui stultus stultis vel imperare possit, vel parere, qui sui similibus placeat, sed quam plurimis, qui comis sit in uxorem, iucundus amicis, bellus conviva, convictor facilis, postremo qui nihil humani a se alienum putet? Sed me quidem iam dudum istius sapientis piget. Quare ad reliqua commoda sese recipiat oratio.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License