Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Morias encomion

IntraText CT - Text

  • MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO Stultitia loquitur
    • 33.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

33.

Quamquam inter has ipsas disciplinas, hae potissimum in pretio sunt, quae ad sensum communem, hoc est, ad stultitiam, quam proxime accedunt. Esuriunt Theologi, frigent Physici, ridentur Astrologi, negliguntur Dialectici. Solus iatros anêr pollôn antaxios andrôn. Atque in hoc ipso genere, quo quisque indoctior, audacior, incogitantiorque, hoc pluris fit etiam apud torquatos istos Principes. Atqui Medicina, praesertim ut nunc a compluribus exercetur, nihil aliud est quam assentationis particula, non minus profecto quam rhetorica. Secundum hos proximus datur locus leguleiis: Et haud scio, an primus, quorum professionem, ne quid ipsa pronunciem, velut asininam philosophi magno consensu ridere solent. Sed tamen horum asinorum arbitrio maxima minimaque negotia transiguntur. His latifundia crescunt, cum theologus interim excussis totius divinitatis scriniis, lupinum arrodit, cum cimicibus ac pediculis assidue bellum gerens. Ut igitur feliciores sunt artes, quae maiorem habent cum STULTITIA affinitatem, ita longe felicissimi sunt hi, quibus prorsus licuit ab omnium disciplinarum commercio abstinere, solamque naturam ducem sequi, quae nulla sui parte manca est, nisi forte mortalis sortis pomeria transilire velimus. Odit natura fucos, multoque felicius provenit, quod nulla sit arte violatum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License