Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Auctor incertus Vita sororis Agnetis IntraText CT - Text |
INCIPIT PROLOGUS IN UITAM INCLITE UIRGINIS SORORIS AGNETIS, ORDINIS SANCTE CLARE DE PRAGA BOHEMIE.
(158v)
CREBRIS sacrarum uirginum sororum ordinis sancte Clare de Praga precibus sum pulsatus (159r) ut illustrissime uirginis, sororis Agnetis, filie incliti domini regis Bohemie conscriberem uitam & actus, ne ipsius eximia sanctitas dampnoso reticeretur silencio; cuius eterna memoria merito cum laudibus debet esse, pro eo quod ipsam inscrutabilis dei sapiencia uelud lucernam in candelabro militantis ecclesie posuit, et igne sue gracie clementer accendit, quo feruide arsit in se per uite meritum, aliisque clare luxit salutiferum per exemplum. Cui quidem peticioni racionabili atque pie bonam habui uoluntatem parendi ob spem retribucionis sempiterne. Sed consideracione sollerti ad hoc insufficientem me senciens & indignum, calamum asscribendi continui, pauens im(159v)perito sermone fuscare quod claris & magnis laudum preconiis fuerat depromendum. Tandem reuerendi patris mei ministri super hoc obedienciali precepto constrictus, negocium supra uires meas assumpsi, malens sub sarcina tanti laboris humiliter parendo deficere quam uoluntati precipientis pertinaciter contra ire, cum inobediencia quasi peccatum ariolandi uel scelus ydolatrie censeatur. Sed quia non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis, sed sufficiencia nostra ex deo est, qui miseria sua grata operatur in nobis & uelle & perficere pro bona uoluntate, ideo adiutorii mei totam fiduciam ponens in ipso, de hac eximia uirgine alia scribere non intendo quam (160r) ea que habere potui ab hiis personis, que uirtutum eius magnalia conuersando cum ipsa suis oculis conspexerunt, quarum assercioni ob uite ipsarum meritum non facile quis potest refragari; et mira que per ipsius merita tam in uita quam post felicem eius transitum dominus dignanter effecit, aliqua quidem uisa, alia uero ab hiis quibus acciderant narrata & sub fideli asseueracione recepta ad meam noticiam peruenerunt. In processu uero huius hystorie non semper secundum ordinem temporis res gestas descripsi propter confusionem uitandam, sed quecumque alicui materie competebant siue eodem siue diuersis patrata forent temporibus, pro simplicitatis mee modulo sic compendiositer et conuenienciter (160v) potui coaptaui, ut breuitate gaudentes materiam fastidiendi non habeant. Et ut affectus fidelium ad imitacionem huius praeclare uirginis ardencius inflammetur, totius uite ipsius decursus tredecim continetur capitulis infra scriptis. In primo enim de ortu ipsius & conuersacione in etate primeua. In secundo de sanctitate uite quam habuit post mortem parentum apud germanum suum degendo. In tercio qualiter ordinem sanctissime uirginis Clare intrauit. In quarto de magna eius humilitate & obediencia. In quinto de sancta & uera paupertate ipsius. In sexto de graui maceracione carnis. In septimo de studio oracionis & mira deuocione ipsius circa sacramentum altaris. In octauo de feruentissimo amore (161r) crucis Cristi. Nono de multa caritate ipsius erga sorores & afflictos. Decimo de reuelacionibus diuiniter sibi factis. Vndecimo de transitu eius et de hiis que in eo facta sunt. Duodecimo de sacri corporis eius sepultura. Postremo de miraculis uirtute diuina patratis.