Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
Vita sororis Agnetis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

DE SANCTA UITA QUAM HABUIT POST MORTEM PARENTUM APUD GERMANUM SUUM DEGENDO.

Cum autem pater eius clare memorie rex Ottakarus ex hac uita migrasset, mansit apud germanum suum, regni successorem dominum inclitum Venzezlaum, et crescens per etatem corporis, crescebat amplius per affectum deuocionis, de uirtute proficiens in uirtutem. Consurgens enim diluculo mutabat habitum & que secretorum eius erant conscie comitabantur; dedicaciones ecclesiarum que multe sunt (167r) in Praga deuotissime perlustrabat, et inclusas circa easdem uisitans, illarum se oracionibus instancius commendabat. Sepe uero cum sese [calefaceret] rediens post laborem, propter asperitatem algoris uisi sunt pedes eius sanguine rubricati; eo quod per artam uiam contendens intrare ad uitam, custodiebat uias duras. Die tandem clarius lucescente, ad capellam domus regie [uel] ad ecclesiam kathedralem procedens, nobilium commitatiua stipata non uanis affatibus hominum sed diuinis eloquiis erat intenta; et ecclesiam uel capellam ingrediens, missas plures quas poterat deuotissime audiendo persistebat & nunc psalmos penitenciales cum aliis oracionibus, nunc uigilias (167v) pro defunctis, debita domino cum intencione persoluens, indefessum ab oracione spiritum non relaxabat. Cernens autem quia preterit figura huius mundi, moleste iam ferebat terrenam fugacem gloriam; & secularis ornatus decorem proposse deuitans, sub uestibus auro textis ut regiam prolem decebat, ciliciolum clam portabat. Cubiculum suum apparatu magnifico decoratum deuitans, iuxta lectum delicatum super stramentum durum & humile decubabat. Talia fuerunt in domo fraterna eius conuersacionis insignia, talis affectus celestium & contemptus terrenorum. Sed quia tam luminosa lucerna subter modio latere non potuit, uirtutum ac nominis eius fama ad instar olei (168r) per adiacentes prouincias circumquaque diffusa, eciam usque ad imperatorem peruenit. Qui sicut prius ad patrem, ita secundo ad fratrem uirginis nuncios destinauit, multis promissionibus interpositis, postulans ut sororem suam eius coniugio non negaret. Quo uotis annuente petentis, uirgo Cristi cogitans que sunt domini, ut corpore & spiritu sancta existens, cum lylia continencium uirginum celestem agnum sequi ualeret, nulli se mortalium cuiuscunque status uel prominencie nupturam proponit. Et ut in suo proposito, quod deo inspirante conceperat, securius permaneret, manum mittens ad forcia, nobili Cristi uicario, domino pape Gregorio nono per honestos nuncios & discretos suum (168v) ocultum intentum patefecit. Qui felix antistes tam generose uirginis deuocioni congaudens, per eosdem nuncios ipsam graciosis litteris in domino confortauit, propositum eius sanctum commendans pariter & confirmans, adoptatamque in filiam multis spiritalibus donis inuisit, cunctis diebus suis eam prosequens pii patris affectu. At Cristi famula, de hiis qui a summo pontifice receperat in responsis multa spiritus consolacione repleta, statim propositum suum germano suo domino regi Venzeslao intrepide propalauit. Quo rex audito non sine magna turbacione ac se contulit excusandum sororisque propositum detegendum imperatori nuncios destinauit. Ad quorum lega(169r)cionem imperator fertur taliter respondisse, "Si a quocumque homine nobis hec iniuria illata fuisset, tante despeccionis obprobrium uindicare nullatenus cessaremus. Sed quia nobis maiorem dominum perelegit, hoc despectui nostro nequaquam asscribimus, cum instinctu diuino istud factum esse credamus". Vnde intencionem bonam uirginis magnis extollens laudum preconiis, preciosa ei munera & reliquias multas transmisit, hortans per litteras & inducens ut quod salubriter cepit feliciter consumaret.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL