Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
Vita sororis Agnetis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

QUALITER ORDINEM SANCTE CLARE INTRAUIT.

Uolens igitur felix uirgo quod mente tractauerat cupito effectui man(169v)cipare, uocavit fratres minores quos intuitu dei pre ceteris religiosis ampliori prosequebatur affectu, petens ab eis informari de qualitate regule ordinis sancte Clare, que adhuc uiuens pro tunc circa ciuitatem Assisii apud sanctum Damianum inclusa cum sacris uirginibus morabatur, & quasi thus ardens in igne ac redolens in diebus estatis suarum odore uirtutum mundi climata respergebat. Edocta uero a fratribus quod regula memorata intrare uolentibus ordinem supradictum secundum tenorem sacri ewangelii suadet omnia sua uendere et ea pauperibus erogare, Cristoque pauperi in paupertate & humilitate famulari, celesti mun(170r)ditate perfusa "hoc est" ait "quod cupio, hoc est quod totis precordiis concupisco". Mox ergo aurum & argentum, iocalia quoque preciosa ac ornamenta diuersa iussit distrahi & pauperibus dispergi, cupiens facultates suas per eorum manus in celestes thesauros deportari. Denique ad imitacionem beate Elyzabeth consobrine sue, hospitale sollempne pro infirmis in pede pontis ciuitatis Pragensis ad honorem sanctissimi confessoris Francisci construxit, quod redditibus & possessionibus amplis ditauit, Cruciferos cum rubea cruce & stella ibidem collocans, qui predictorum infirmorum curam gererent, et prout unicuique opus esset, de necessariis omnibus sollicite (170v) prouiderent. Monasterium quoque fratrum minorum in honore prefati confessoris gloriosi intra urbem pragensem propriis sumptibus fieri procurauit, nec non famosum cenobium pro soronibus ordinis sancte Clare in honore saluatoris mundi, quod gloriosis reliquiis sanctorum, uasis ac ornamentis preciosis ad cultum diuinum pertinentibus, utpote diligens decorem domus dei mirabiliter decorauit. Venientes autem quinque sorores ordinis sancte Clare de Terdento, que ad peticionem ipsius de fauore sedis apostolice sibi fuerant destinate, cum magna spiritus exultacione ab ipsa recepte, memoratum cenobium honorifice introducte sunt. Et in proxima festiuitate sancti Martini septem uirgines de reg(171r)no Bohemie generis ualde clari, sponso uirginum castitatis nexibus uinciri cupientes, habitu & conuictu adiuncte sunt sororibus antedictis. Considerans tandem uirgo prudens quod in naufraga uita presenti continue fluctibus nostre mortalitatis iactamur, nec superna contemplari ualemus propter tumultum mundanarum causarum, amore celestium ardencius inflammata, in Penthecoste proximo sequenti, presentibus septem epyscopis et domino rege fratre suo ac regina cum multis principibus & baronibus, nec non innumera utriusque sexus diuersarum nacionum multitudine, spreto regni fastigio et omni gloria mundana contempta, cum septem nobilissi(171v)mis regni sui uirginibus, ut columba innocua de diluuio nequam seculi ad archam sacre religionis conuolauit. Cumque in monasterio, crinibus tonsis, uestes regias deposuisset fletibus et luctui, ut Hester altera, apta indumenta suscepit, – quatenus Clare matris sue pauperi se habitu conformaret & gestu. Sic [se] elongauit fugiens a periculosis mundi procellis, [et] salutis sue anchoram supra petram que Cristus est fiducialiter collocauit. Ad hanc religionis solitudinem pennis affeccionis transmigrauit, ut in ea puritatis & pacis interne soliditatem seruando suauitatem eterne dulcedinis palato mentis pregustaret. In hoc an(172r)tro paupertatis amore pauperis crucifixi et dulcissime matris eius usque ad mortem se recludens, quasi mirra electa suauem diffudit fragranciam sanctitatis. Nam ipsius exemplo plures illustres persone Polonie partibus ceperunt monasteria construere, innumere nobiles uirgines & uidue ad religionem confluere, et in carne preter carnem uiuentes celicam uitam actitare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL