Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
Vita sororis Agnetis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

DE SANCTI CORPORIS EIUS SEPULTURA.

Sorores igitur & filie tante matris solacio destitute, monasterium replebant gemitibus & uirginales uultus uberrime lacrimis irrigabant. Accipientes autem sanctum corpus ad chorum deportauerunt, (195v) ubi duabus septimanis stans inhumatum tam mirificum spirabat odorem, quod omnes ad ipsum accedentes suauitate insolita replebantur. Manus quoque illius innoxie non rigide seu dure ut mortui, sed molles ac ductiles ut uiuentis omni se prebebant palpanti. Infra predictos autem quatuordecim dies fratres minores cottidie claustrum sororum intrantes, missarum & uigiliarum celebracionibus sacro funeri honorem debitum impendebant. Sed et tota pene ciuitas cum multitudine populorum adueniencium omni die iuxta monasterium confluebat, instantissime postulantes, ut felicem illum thesaurum larga dei pietate (196r) donatum saltem per cratem intueri ualerent. Cum uero estuanti populo corpus frequencius monstraretur, multi anulis & cingulis aliisque rebus ipsum cum magna deuocione contingebant, sperantes se per gloriose uirginis merita ex rerum predictarum contactu optata remedia percepturos, sicut factum esse postmodum diuina opitulante clemencia sepius expertum est. Tandem sorores importunitatem hominum assidue inpulsancium ferre ulterius non ualentes, corpus in archam nouam ligneam cum reuerencia posuerunt & ostium eiusdem tenaculis ferreis appendentes, clauo ferreo magno firmiter concluserunt.

Denique fama (196v) de transitu preclare uirginis per regionem ocius longe lateque procedens, ad dominam quandam nomine Scolasticam de Sternberch, moribus & genere nobilem, que uirginem Cristi tenere dilexerat & deuote famulabatur eidem ueredico relatu peruenit. At illa cum omni qua poterat festinacione ad ciuitatem Pragensem perueniens, rogabat cum maximo fletu sorores, quatenus eam utpote licenciam ab apostolica sede habentem, monasterium sinerent introire & corpus domine sue predilecte uidere. Quibus asserentibus contra morem dicti monasterii fore quod aliqua secularis persona, quamquam habens licenciam, quadragesimali tempore intromittatur, et adiungentes quod (197r) eciam si intraret, corpus eius uidere nequeret, importunis precibus uicte peticioni ipsius annuerunt. Qua monasterium intrante, et iuxta archam in qua prefatum corpus erat reconditum se cum amaris lacrimis prosternente, una de sororibus arche appropians cum murmure utrum aperiri deberet ingeminans, quia hoc ei laboriosum & difficile uidebatur, statim ad archam accessit, clauus qui cum uiolencia inpulsus fuerat, uidentibus qui aderant & stupentibus, per se exiliens super pauimentum strepitum fecit, aperta est archa, corpus patuit ad cernendum. Quod non nisi manu excelsi, qui habet clauem Dauid, ob merita eximie uirginis ad consolacionem amatricis (197v) eius factum esse censendum est.

Interea nuncii a fratribus & sororibus ad honorabilem uirum, dominum Thobiam Pragensem epyscopum et postmodum ad uiciniores abbates destinantur, instancius postulantes ut aliquis ipsorum ueniens, corpus sanctum cum reuerencia congrua tumularet. Quibus propter occupaciones diuersas, secretiori dei consilio aliud ordinante, uenire recusantibuspaulo enim ante mortem suam inclita uirgo predixerat quod nec epyscopus nec aliquis alterius religionis prelatus quam frater minor, et talis frater qui prius numquam uisus est in terra Bohemie, corpus eius sepelire deberetadueniens uenerabilis pater, frater Bonagracia, generalis minister quartadecima die (198r) a transitu eius, in sequenti die, uidelicet in dominica de passione, preciosum illud pignus cum multis qui tunc aderant fratribus deuote ac honorifice in capella sacratissime uirginis Marie, in qua tempore debilitatis audiebat missarum sollempnia, sicut ipsa petiuerat, sepeliuit. Vbi miri odoris fragrancia sorores causa oracionis intrantes diebus pluribus respergebat. Accidit autem die quadam ut una de sororibus predictam capellam ingrediens ad orandum, sompno grauata uirginem Cristi uideret, cur tantus odor ex eius tumba manaret sollicite perquereret; que respondit hoc fieri propter sanctorum frequenciam angelorum, qui corpus ipsius ui(198v)sitabant. Erat re uera condignum ut corpus eius suauiter post mortem oleret, que, ut areola aromatum a celesti consita pigmentario, uirtutum floribus dum uiueret delectabiliter fragrauit & nunc inter flores celicos transplantata, quasi flos rosarum in diebus eterne felicitatis gloria reflorescens, omnium aromatum suauitatem transcendit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL