Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
Vita sororis Agnetis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

MIRACULUM.

(200r) Regina Bohemie, domina Guta coniunx domini Venzezlai, filiam suam Margaretam iam pene morientem, presumens de meritis preclare uirginis Agnetis, ad monasterium in Praga fecit deferri et super sepulchrum predicte uirginis poni, casulamque preciosam ad honorem dei & uirginis memorate super ipsius tumbam offerri. Que cum facta fuissent, ilico puerulus super tumbam iacens ster[nu]tauit, et lacte nutricis refocillata delata est ad matrem omnino sana & pluribus postmodum annis superuixit.

Domina Elyzabet, regina Bohemie, consors illustris domini Iohannis regis regni prefati, (200v) filium suum primogenitum adhuc tenellum & unicum unice diligebat. Cum autem uice quadam ea in ciuitate regia que Praga dicitur existente, filius eius prefatus in castro quod Cubitus nuncupatur a dicta ciuitate plus quam duas dietas distante cum suis nutritoribus moraretur, vna nocte subita & grauissima infirmitate correptus usque ad extrema perductus est, domina matre ipsius que circa eum agerentur penitus ignorante. Et cum nocte eadem memorata domina regina se sopori dedisset, audiuit in sompnis uocem dicentem sibi "Numquid dormis?" Qua in sompnis respondente "non," iterata uox ad eam sonuit dicens (201r) "Cum petere soleas multos bonos homines & deuotos, ut pro te ad dominum intercedant, cur non supplicas auie tue sancte Agneti, ut eciam pro te dominum interpellet, cum per ipsius merita omnium uotorum tuorum cupitum consequi possis effectum?" Domina uero requerente ubi eam posset inuenire cum sit mortua, denuo uox ad eam "Non est" inquid "mortua, sed manet in monasterio sancti Francisci et habet se ualde bene." Ad que uerba regina, ut sibi uidebatur, surgens de lecto ad prefatum monasterium celerius festinauit. Et appropians crati, hoc est fenestre, ad quam sorores locuntur, dictam fenestram pulsibus cepit impetere & dicere "Est ne hic aliqua de so(201v)roribus?" At una de intus respondente quid sit, interrogauit eam "Numquid est hic in monasterio auia mea sancta Agnes?" Denique sorore hoc affirmante, dicit ei domina memorata "Vade" inquid "& dic ei quia ego sum Elyzabet, regina Bohemie, filia regis Vencezlai et supplices ei ex parte mei ut ad me uelit huc uenire". Qua tandem, ut ei uidebatur, ad predictam fenestram accedente, uultum eius omnino in eadem disposicione quam ante uiuens habuerat conspexit, excepto quod decore mirabili & nimio candore uernabat. Quam cum fuisset intuita, flexis genibus contra cratem dixit ei "Ora pro me, karissima auia, quia (202r) uehementem cordis angustiam pacior, licet causam caute ignorem, et scio quod quidquid a domino pecieris impetrabis". Que auertens ab ea faciem dixit ei "Cur pro te orabo?" At regina nimium contristata corruit ante cratem dicens "Auia, ora pro me, quia de loco isto non recedam, sed pocius hic iacebo & in cordis angustia moriar, nisi pro me ad dominum intercedas!" Tunc uirgo Cristi conuersa ait "Vade in pace, quia orabo pro te!" Die uero sequenti nuncius de familia filii sui ueniens dixit ei "Domina regina, date mihi mercedem pro nuncio, quia filius uester de cuius salute desperauimus, deo auxiliante, conualuit". Que cum audis (202v) set, de infirmitate quidem ipsius perterrita, sed de conualencia nimium hylarata, sompnium quod uiderat per rei euidenciam intellexit, statimque sororibus monasterii in quo uirgo Cristi sepulta est pulchrum cereum & pannum preciosum ad ornatum sepulcri nec non elemosinam notabilem destinauit, eas affectuose flagitans quatenus deo qui habet uite et mortis potestatem ac uirgini gloriose Agneti graciarum debitas referant acciones, asserens unicum filium suum per eius interuentum & merita a mortis faucibus liberatum.

Alio tempore eadem domina Elyzabet, regina Bohemie, post partum secundi geniti nocte tercia (203r) infirmitate grauissima repente cepit urgeri, in tantum ut pre doloris uehemencia eos quos prius nouerat tunc minime agnoscebat. Et cunctis qui aderant tam medicis quam aliis de eius uita diffidentibus, ad alme uirginis patrocinium modo quo poterat se conuertit, corde uouens & ore coram omnibus protestans, quod si per merita eius gloriosa tam grauem languorem euaderet, pro canonizacione ipsius totis uiribus & omnibus quibus posset conatibus uellet fideliter laborare. Quod ut factum est, diuina opitulante uirtute, incensi doloris ilico sensit iuuamen, et optatam deinde recuperauit sospitatem.

(203v) Puer quidam, Martinus nomine, filius domine Margarete de ciuitate Pragensi, infirmitate graui correptus, in tantum defecit quod nec uox nec sensus nec motus alicuius uene in ipso perpendi ualeret. Quem auia sua nomine Kvnegundis accipiens, utrum uiuum uel mortuum penitus ignoratur, intrauit monasterium sororum, secundum graciam ab apostolica sede sibi concessam, et posuit eum super sepulcrum sancte Agnetis & facto uoto pro puero, cum omnes sorores alme uirginis auxilium implorarent, continuo puer quasi ab inferis suscitatus, tantum a deo corporis recepit uigorem quod nutrici traditus (204r) sic uiuide ubera mox sugebat, quasi nullam infirmitatem pertulisset.

Soror quedam nomine Donika, filia domini Domazlai Dezquotz, degens in monasterio uirginis Cristi Prage, quatuor acutas habuit successiue. Cumque iam omnino deficere putaretur, communione dominici corporis & sacri olei unccione procurata est. Deinde consobrina eius, soror Junka de Lisnik, pallio beate Agnetis eam mox ut credebatur morituram contexit. Que iacens sub pallio memorato, uidens lucem magnam, ridere cepit, ita quod a sororibus astantibus putabatur omnino racionem amisisse. Tantus autem odor de pallio predicto manabat, quod ipso confortata su(204v)dare cepit & Cristi uirtute conualuit.

Alia soror eiusdem monasterii, nomine Wratzka de Ygezd, passione quadam ualde grauata usque ad extrema perducta est. Cumque, ut moris est, conductus eidem legeretur & ab aliquibus mortua putaretur, iacens in agone opem Agnetis sanctissime uirginis implorabat, ut ei pro signo sanitatis saltem unam guttulam sudoris a domino impetraret, uotum faciens de tribus missis ad honorem ipsius pocius quam ad suffragium anime procurandis. Quo emisso, uirtute adiutricis sue curata, uoti non inmemor missas legi procurauit; sed per incuriam sacerdotis non fuerunt consum[m]ate. Adueniente (205r) autem anniuersario uirginis Cristi, cum ceteris sororibus ad dicendas uigilias circa tumulum eius properauit. Cumque ibi consisteret, a priori passione inuasa, cum magna difficultate peruenit ad lectum. Intelligens tandem uotum suum non esse conpletum, ad ipsum denuo renouauit & perfici sollicite procurauit. Tandemque per merita sancte Agnetis perfecte curacionis munus accepit.

Alia soror eiusdem monasterii, nomine Ludka de Tornow, cardiaca passione uehementer afflicta, laborare uidebatur in extremis. Sorores uero accipientes uinum, in quo felicia ossa sancte Agnetis lota fuerunt, ei dederunt ad bibendum. Cumque de ipso aliquan(205v)tulum gustasset, uirtute dei conualescere cepit.

Vir quidam, nomine Psribko, famulus domini Cunssonis de Hermanitz, Pragensis diocesis, in die secundo Pasce cum ceteris fidelibus ad ecclesiam properauit. Cumque missa de resurreccione domini cantaretur, stans in populo subito corruit, coloreque faciei mutato protinus agonizare cepit. Et ecce uir nobilis nomine Nycolaus de Nazitz dixit astantibus "Cito ad dominam coniungem meam properate, et capillos Sancte Agnetis quos habet celerius apportate". Qui cum allati fuissent & de aqua perfusi, aperientes os pacientis cum uiolencia, predictam aquam ori ac gutturi eius inmiserunt. – (206r) Qua gustata statim surrexit, & gracias agens deo ac inclite uirgini Agneti, uidentibus cunctis et stupentibus, omnino sanus ab ecclesia remeauit.

Uirgo quedam, nomine Wanka Praga parua a multis apellata, cum uice quadam Uulkanum fluuium transfretaret, habens secum aliquantulum de capillis Agnetis, casu de naui lapsa in fluuium, infra modici temporis tractum harenis in magna quantitate cooperta est. Sub quibus iacens pie uirginis Agnetis subsidium inuocabat. Et nautis tandem superuenientibus, de harenis quasi de loco sepulcri incolumis est extracta.

Alia uirgo, nomine Cristina, filia (206v) Gotfridi procuratoris fratrum minorum de Praga, uice quadam infirmitate grauata totum corpus habebat ceruleo siue croceo colore perfusum, ita quod omnes qui [e]am intuebantur propter tam horrendam inmutacionem coloris de uita ipsius desperabant. Illa quoque, de humana ope desperans, ad Agnetis suffragia se conuertit, rogitando cum lacrimis, ut eam suis sacris meritis ex hac egritudine liberaret, firma sponsione se constringens, si uiueret, in castitate transageret dies suos. Mira res! Virgo a uirgine inuocata deuote celerem obtinet remedii salutaris effectum, eamque regine uirginum sectatricem. Mox (207r) enim ab infirmitate sanata, religiosum habitum suscepit, & quod ore uouerat opere solerter impleuit.

Mulier quedam coniunx Martini ciuis Pragensis dicti de Egra, diebus pluribus in puerperio laborando, fetum euadere non ualebat. Et mittens ad fratres minores, quibus erat amore Cristi deuota, suppliciter flagitabat ut aliquam rem qua uenerabilis virgo Cristi usa fuit sibi a sororibus impetrarent, quam apud se absque scrupulo consciencie infra tempus egritudinis gestare ualeret. Obtinent dicti fratres unum cingulum, de quo corpus illius post mortem tactum fuit. Quo cum paciens cincta (207v) fuisset, inuocando uirginis piissime suffragium, eius interuenientibus meritis ilico infantem peperit, salua prolis & proprii corporis sospitate.

Una quedam, nomine Dobroslana, de contrata Slauensi, Pragensis dyocesis, magna matricis infirmitate grauata, & iam pene deficiens pre dolore, diebus & noctibus lamentabiles dabat uoces. Tandem de consilio fratrum minorum misit in Pragam ad sorores, instanter petendo ut sibi de uino in quo propter infirmos assidue rogantes tincte fuerant reliquie uirginis Agnetis, aliquantulum mitterent propter deum. Quod allatum postquam gustasset, recepit omnimodam sanitatem.

(208r) Nobilis quidam regni Bohemie, nomine Tatzo, habens intra guttur quoddam apostema, petiuit humiliter fratres minores in Praga, ut eum aliquibus reliquiis Sancte Agnetis consignarent. Fratres uero capillos ipsius uirginis in uino intingentes, collum pacientis uino predicto linierunt & residuum bibere suaserunt, consulentes nichilominus quod uotum aliquod ad honorem dei sueque ancille Agnetis uoueret, & pauperibus elemosinas largiretur. Qui cum non solum ea que sibi suasa fuerunt deuote fecisset, sed eciam plura hiis super[erog]asset, perfecte curacionis munus adeptus est.

(208v) Alius multum nobilis dominus Linko de Duba passione squinancie frequenter uexabatur, tam grauiter quod propter doloris uehemenciam linguam supra pectus turpiter exponebat. Cumque nullo medicine remedio eidem posset subueniri, de consilio sororum ordinis Sancte Clare in Praga consanguinearum suarum vinum in quo ossa beate Agnetis lota fuerunt cum deuocione potauit, & nunquam deinceps memoratam pertulit passionem.

Iuuenis quidam, nomine Vencezlaus, notarius cuiusdam militis nomine Protywerzonis in Bohemia, grandem in gutture paciebatur dolorem, racione cuius nec unum uerbum proferre ualebat. Perductus tandem per dominum suum ad fratres minores in (209r) Praga, nutibus cepit exposcere quod cum reliquiis signaretur. Dominus autem ipsius nutus eius non intelligentibus dixit "Ipse innuit & ego instanter peto, ut de reliquiis beate Agnetis si quas habetis dolorem ipsius tangatis, quia per hoc sperat se totaliter liberari". Properat subito unus de fratribus et capillos uirginis quos ob deuocionem seruabat attulit reuerenter, & intingens in aquam collum eius liniuit, terque cruce signauit in honore deifice trinitatis, et quidquid de aqua remanserat ebibere iussit. Qua difficulter potata, aliquod enim diebus cibum non sumpserat neque potum, statim uocem emisit (209v) ad modum ouis balantis. Quam cum tercio emisisset, debilitari cepit & sudare, et post modicam quietem in uerba exultacionis prorupit dicens "Benedictus sit dominus noster Jhesus Cristus, qui me peccatorem per sanctam Agnetem uirginem liberauit," Statimque equo ascenso cum domino suo incolumis & letus abscessit.

Simili modo quidam uir Marzitus, nomine Hoholitz, Pragensis dyocesis, per octo dierum spacium propter grauissimam gutturis passionem nec unum uerbum proferre ualebat, sed lamenta[bi]les rugitus doloris expressiuos. Cumque de capillis sancte Agnetis bibisset, nocte sequenti apparuit ei uirgo predicta in habitu sororum (210r) ordinis sancte Clare, et dixit se esse sanctam Agnetem, et duobus digitis in os eius usque ad locum doloris inmissis, omnem dolorem tactu manus sue propulsauit.

Quodam tempore fluuio nomine Uulcana supra quem situm est monasterium sororum in Praga nimium inundante, aqua predictarum sororum monasterium ingrediens, eciam locum sepulture uirginis Cristi repleuit. Cessante inundacione soror Margareta, filia Jacobi ciuis Pragensis, aquam de sepulcro hauriens, multo tempore seruauit incorruptam, que multis extitit remedium salutare contra multimodas passiones. Quidam namque uir Albertus nomine & soror eius Ely(210v)zabet in ciuitate Pragensi in morte decumbentes, haustu aque predicte totaliter a periculo mortis liberati sunt. Et multi alii a diuersis egritudinibus liberati. Propter tales autem inundaciones que frequenter ibi contingunt timentes sorores omnes reliquias uirginis incinerari debere, ossa ipsius de sepulcro leuantes lota in uino per manus fratrum sacerdotum cum magna reuerencia in archa lignea condiderunt. Predictum autem uinum per annum in cina conseruatum nec colorem nec saporem mutauit, & multis egris bibentibus prestitit medelam salutis, sicut de aliquibus superius est expressum.

(211r) Nobilis quidam de Bohemia, dictus Marquardus de Wlassym, habitis capillis Agnetis uirginis a quadam sorore ordinis Sancte Clare de Praga, in ciuitate sua Wlassym multos febricitantes reperiens, aliquos quidem de predictis capillis bibere fecit, alios autem tantummodo eisdem capillis benedixit et quindecim ex illis meritis famule Cristi a vi febrium liberati sunt.

Soror Constancia que post mortem sancte Agnetis pluribus annis excursis monasterii ipsius extitit abbatissa, ante mortem prefate uirginis gloriose pluribus accessionibus febrilibus grauata, in die tandem defunc(211v)cionis ipsius plus solito cepit uexari, ita quod quasi tenebrescebat ante oculos eius, et totum corpus ipsius nimium erat ponderosum. Cumque sorores dixissent gracias in choro post prandium, illa ueniens procidit iuxta feretrum in quo corpus uirginis Cristi iacebat, ipsius merita inuocando, ut cum aliis sororibus pro anima eius nocte sequenti legere psalterium posset. Surgens autem ab oracione nullum dolorem sensit, nullumque grauamen, & quod facere decreuerat, effectui mancipauit.

Alia soror, nomine Agnes de Sberzkowitz, que eciam post mortem alme uirginis sororum monasterii eius fuit abbatissa pluribus (212r) annis, ante quam gereret dictum officium, grauissimam paralisim in cubito manus dextere perpessa est, in tantum quod eadem manu nichil poterat operari, sed continue portabat alligatam in sinu cum corda. Die autem quadam inueniens archam ligneam in qua corpus uirginis iacuerat, petiuit unam de sororibus ut eam iuuaret exponere manum dolorosam de sinu, quia nunquam inponi poterat uel exponi sine magno pacientis dolore pariter et clamore. Cumque dictam manum prefate arche ut poterat applicuisset, omni dolore semoto, restituta est usui & pristine sanitati.

Qvedam nobilis domina, nomine Scolasti(212v)ca, consors domini Habhardi de Zyrotin in Bohemia, dum adhuc Agnes felicissima in carne degeret, massam quandam in latere sinistro diu pertulit ex malorum coadunacione humorum. Quam per diuersa medicorum remedia euadere non ualens, cum auia sua, domina Scolastica de Sternberk que licenciam habebat monasterium sororum intrandi, claustrum in quo uirgo Cristi degebat ingrediens pia calliditate temptabat latus suum morbidum lateri uirginali iungere, sperans se ipsius contactu cupitam recipere sanitatem. Quod & factum est. Volens enim ab ancilla Cristi licenciari recedendo, fuit eam amplexata, in quo (213r) amplexu passionatum latus lateri eius ut potuit coniunxit, & quam nec herba nec malagina sanauerat, antequam de monasterio exisset sensit se omnino mirifica dei uirtute sanatam. Et ut accepti beneficii gratitudinem demonstraret, egrediens de monasterio statim audientibus pluribus hominibus fide dignis uiue uocis oraculo fatebatur per merita eximie uirginis se a morbo grauissimo liberatam.

Alia domina clari generis, Ostyrhildis nomine, coniunx domini Iobozlai de Sternberk, morbum qui fistula dicitur pluribus annis perpessa est. Audiens autem per merita beate Agnetis homines a diuersis egritudinibus liberari, totam se (213v) contulit ad eius suffragia, ieiuniis & oracionibus et elemosinis imploranda deum ob reuerencia ancille Cristi uotum emittens, ab omni dolore quem assidue passa fuerat sensit se immunem: sed aperturam fistule cernens omnino sanata[m], deo & gloriose uirgini Agneti gracias agens copiosas, uotum suum exsoluit. Quedam alia domina, consors domini Inladote de territorio Luchomericensi, annis pluribus fluxu sanguinis fatigata, in exaltacione sancte crucis ad monasterium in quo corpus sancte Agnetis requiescit peruenit; et cum multe uirtutes et curaciones uariarum infirmitatum ad inuocacionem uirginis Cristi patrate, coram multitudine que tunc confluxerat (214r) recitarentur, ad eius suffragia cuius audiebat magnalia se conuertit. Cum ad honorem eius uotum in corde suo fecisset, continuo a profluuio sanguinis liberata, miraculum in se gestum ibidem protestans, multos audientes ad benedicendum & laudandum in sanctis suis dominum incitauit.

Soror Donika, ordinis sancte Clare de Praga, filia Domaslai Desquotz, quadam uice sororem que in coquina pro ceteris sororibus cibos parabat quantum poterat adiuuabat. Cumque uellet aquam fundere in cacabum qui super ignem pendebat, casu in ignem corruit secundum longum, et cadendo simulque in igne iacendo clamabat, "Sancta Agnes, adiuua (214v) me!" Surgens autem de voracibus flammis, nullum adustionis uestigium in uestimentis suis habuit, nec in corpore aliquam pertulit lesionem.

Sedes supra quam uirgo Cristi sederat frequenter, ardente quadam vice domo in qua tunc stabat sedes predicta, modicum quidem in una sui parte adusta in medio magnarum flamarum mansit inconbusta, que usque hodie in memoriam huius facti conseruatur.

Quadam uice fluuius que circa monasterium sororum in Praga in tantum inundauerat, quod magnam partem monasterii & capellam in qua corpus sancte Agnetis fuerat tumulatum pro magna sui parte reple(215r)uit. Cumque una de sororibus nomine Elyzabet, filia domini Alberti de Lubressitz ad prefatam capellam cicius peruenisset, uolens extrahere de sepulcro casulam ligneam in qua erant ossa uirginis recondita, casu in aquam lapsa, totaliter cooperta est aquis. Vna autem de sororibus, nomine Sdinka Paulitonis, corda eidem porrecta ipsam de aquis exire adiuuit. Cumque egressa fuisset nullum humiditatis uestigium apparuit in corpore eius uel in ueste, quod utique meritis sancte Agnetis factum esse credendum est.

Alia soror, nomine Iunka de Bessan, cum sancta Agnetis adhuc staret insepultum, de pollice pedis ipsius, sororibus absentibus unguem pre(215v)cidere uoluit et causa deuocionis seruare. Quod cum facere cepisset, sanguis fortissime cepit manare. Que nimium perterrita, sanguinem panno lineo abstergebat, ita quod magnam partem ipsius dicto sanguine rubricauit, qui postea meritis eximie uirginis multis infirmitatibus extitit remedium salutare. Timens autem predicta soror de prefato fluxu sanguinis nimium reprehendi & turbari, procidit cum alia sorore iuxta feretrum, orans misericordem dominum et uirginem piam ut predictum fluxum sistere dignaretur, quod et factum est.

Sunt quidem & alia multa signa que per huius gloriose (216r) uirginis merita dominus operari dignatus est, non solum in infirmantibus sed eciam in rebus perditis ut recuperentur adiuuando, et cunctis ad se clamantibus misericorditer sucurrendo. Predicta uero idcirco a me pauca sub compendio sunt transcursa, ut digniores & periciores laudatores occasionem habeant plura si uoluerint ad laudem dei ac huius illustrissime uirginis apponendi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL