Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
Vita sororis Agnetis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

DE SANCTA & UERA PAUPERTATE IPSIUS.

Paupertas altissima, qua humiles spiritu mercantur regnum celorum, tanto federe menti ipsius inheserat, quod in rebus transitoriis atque caducis nil proprium uellet habere, nichilque cuperet possidere in terra moriencium, ut porcio eius & hereditas esset dominus in terra uiuencium. Vnde cum uenerabilis dominus Johannes Gayetanus sedis apostolice cardinalis, tempore concilii Lugdunensis sub decimo Gregorio celebrati, per litteras sibi suasisset ut propter maliciam dierum & instancia tempora periculosa possessiones (175r) aliquas pro se & suis sororibus compararet, forti restitit animo, magis se uelle astruens omni penuria & egestate deficere quam a Cristi pauperie, qui propter nos egenus factus est, ullatenus declinare. Cumque a germano suo domino rege Venzezlao & aliis principibus large sibi elemosine mitterentur, uolens sibi facere de mammona iniquitatis amicos, unam partem ad decorem reliquiarum uasorum ac ornamentorum ecclesie, cum omnia magna diligencia acquisisset, conuertebat, alteram uero pro necessitatibus suarum sororum, terciam uiduis orphanis leprosis aliisque pauperibus occulte procurabat erogari, ut sic pondere terrenorum tamquam (175v) gippo cameli deposito per angustam portam paupertatis in eterna tabernacula & amplissimas celi diuicias foret ydonea introire.

Denique annorum plurium labente curriculo post mortem incliti domini regis Premisserii cognomento Ottakari, qui eam non ut amitam sed ut matrem diligens honorabat et omnia necessaria largiter ministrabat, deo permittente qui electos suos in hoc mundo quandoque sinit egere, ut felici commercio pro terrenis celestia & pro perituris recipiant se[m]piterna, tantam incurrit inopiam ut uix alimenta & quibus tegeretur haberet, quod tamen cum maxima paciencia tolerauit. Quadam namque sexta feria cum (176r) ad missam sedisset, sorores magnam debilitatem eius cernentes eam de pisciculis reficere cupiebant; sed unde id facerent non habebant, grandi mesticia uexabantur. Quod cernens uirgo deo dilecta, palmas protendens in celum, dulcissime risit & pro tanta penuria dominum omnipotentem benedicens, sororibus dixit: "Laudate, filie, dominum quia pauperem uitam gerimus, & si paupertatem seruauerimus ut debemus, non deseret nos dominus in tempore malo". Et ecce deus tocius consolacionis desiderium pauperum exaudiuit et tante necessitati prodigio dignatiuo succurrit. Nam soror portaria pro quisbusdam negociis uadens ad rotam, per (176v) quam res necessarie sororibus immittuntur, inuenit stantes in dicta fenestra pisces fundulos nuncupatos, quibus ancilla Cristi libenter uescebatur, omnino secundum eius placitum preparatos. Quibus repertis pulsans rotaria, interrogans quis nam eos adtulisset, cui ne assignare deberet, nullum inuenit responsorem. Tandem cum magno gaudio eos Cristi famule afferens, modum quo ipsos inuenerat enarrauit. At illa plus de miseracione diuina ex qua sorores in paupertatis proposito firmarentur quam de refeccione sui corporis agens gracias bonorum omnium largitori, in Cristo salutari suo domino exultauit.

Alio tempore, cum fames ualida (177r) regnum Bohemie premeret uehementer, die quadam in monasterio sororum diuinis officiis consumatis instabat hora prandendi, et nec unus panis habebatur, unde famis periculo subueniri potuisset. Quo a dispensatrice comperto, fiduciam habens in domino ad oracionem confugit, obsecrans ut misericors dominus qui aperiendo manum suam implet omne animal benediccione, ancillis eciam suis daret escam in tempore opportuno. Interea soror hostiaria pergit ad rotam, fratrem aliquem petitura ut pro sororibus per auxilium panis acquiratur, de quo unaqueque saltem modicum quid accipiat ad malum inopie temperandum. Et apro(177v)pinquans rote inuenit eam candidissimis panibus plenam. Quis autem eos attulerit & ibi reposuerit, solus ille nouit qui nichil ignorat. Credendum est sane illius uirtute panes predictos pro inclusis Cristi uirginibus illuc fuisse repositos, cuius miranda potencia Danieli intra lacum leonum incluso prandium ab Abacuc est allatum, cuiusque ineffabili prouidencia iumentis & uolucribus indeficiens exuberat alimentum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL