Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
Vita sororis Agnetis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

DE STUDIO ORACIONIS & MIRA DEUOCIONE IPSIUS ERGA SACRAMENTUM ALTARIS.

Ignis deleccionis diuine, qui in ara cordis uirginei semper (179v) ardebat, sic ipsam per iugem deuocionem sursum agebat ut inter capedinem suum dilectum quereret, a quo pariete mortalitatis seiuncta eidem vniri spiritu gestiebat. Secretum namque oratorium nacta, clauso ipsius hostiolo quasi continue solitaria manebat, illis horis exceptis quibus eam communitati sororum oportebat adesse. Ibi diuinis desideriis inardescens pennis contemplacionis supra se leuabatur. Ibi lacrimarum fluentis consciencie stratum rigabat, ibi oracioni perseueranter insistens dulce ac familiare colloquium cum dilecto serebat. Contigit enim aliquociens quod sorores, reditum eius ab oracione propter necessitatem aliquam circa oratorium (180r) ipsius prestolantes, ipsam ad dominum loquentem audirent, & quasi uirilem uocem ualde suauem eidem perciperent respondentem. Quando uero egrediebatur de oratorio, facies eius multociens sic lucebat quod uix eam aliquis intueri ualeret, quia nimirum eterne lucis radius, qui contemplantis mentem interius celesti claritate perfuderat, mirabili redundancia carnem exterius splendescere faciebat.

Quadam denique sexta feria quodam nobili uiro ex parte regis ad eam directo, una de sororibus nomine Benigna que sibi seruiebat ad oratorium ipsius cicius properavit ut eam ad prefatum nuncium euocaret. Vt autem predictum oratorium latenter (180v) intrauit, uidit eam totam mirabili claritate quasi nube lucida circumdatam, propter quam faciem eius nullatenus uideri potuit, sed effigiem tantum humani corporis in ipsa luce utrumque conspexit. Qua uisione nimirum stupefacta silenter egreditur, dicens nuncio memorato quod eam in oracione positam non presumeret impedire.

Alio tempore in die ascensionis domini cum duabus sororibus Benigna & Petrusca in orto ultra chorum sororum horas dicendo, in medio earum disparuit. Quibus pre stupore loqui mutuo non audentibus, quasi post unius hore spacium in eodem loco in quo prius steterat iterum repente apparuit. Interrogata uero a sororibus predictis ubi fuisset, (181r) dulciter quidem risit, sed ad interrogatum non respondit. Credendum sane est quod ascensiones uirtualium graduum in corde suo disposuerat, & post Cristum ascendentem corde conscenderat; ideo eam diuina uirtus eciam corporaliter uehebat. Quadragesimali eciam tempore misteria redempcionis humane ad memoriam crebrius reuocando, tanto suspendebatur deuocionis excessu ut quasi continue celestibus inhians, magis angelicam quam humanam inter homines ageret uitam. Dum oracione consumata ueniebat aliquando ad sorores, quod tamen erat satis rarum, non ociosum seu uanum aliquid ex eius ore processit, sed flammea & mellica uerba de celestibus pro audiencium edifica(181v)cione promebat, uix ualens reprimere lacrimas & singultus, cum de domino deo aliquid inter sorores diceret, legeret uel audiret. Cuius moleste ferens hostis antiquus sanctitatem, cum uice quadam ab oracione de loco in quo circa unam fenestrulam quandoque legebat & orabat per gradus descendere uellet, ipsam per dictos gradus precipitauit sic grauiter, quod cubitus ipsius a iunctura debita separatus magnum ei dolorem pluribus diebus inflixit. Quem diuini amoris medicamine leniens, a sororibus quantum potuit occultauit. Referam unum de multis quod uirtute oracionis eius dominus operari dignatus est. Accidit quodam tempore ut filia fratris (182r) sui domini regis infantula moreretur et ad monasterium in quo Cristi uirgo degebat causa sepulture deferretur. Cumque uidisset dominam reginam matrem defuncte plorantem, nimia compassione permota procidit in faciem suam iuxta feretrum & orando sub silencio cepit dicere istud responsorium "Qui Lazarum resuscitasti & cetera". Et ecce exanime corpus & frigidum subito cepit calere et uene ut in uiuentibus mouebantur. Anima uero defuncte uirginem Cristi orantem sic allocuta est "Cur me reuocas de gaudio in exilium & miseriam? Scito, si hoc feceris, nec parentibus meis nec ulli uiuenti fieri umquam potero in solamen." Quod audiens (182v) uirgo dei orare pro ipsius resuscitacione destitit, et statim corpusculum, quod calore & motu uenarum uiuentem premonstauerat, ad frigiditatem pristinam reuersum est. Et sic in uno eodemque facto uirtus oracionis humilis que nubes penetrauerat & condescensio dei benigna qua se ad suorum uota dignanter inclinat et orantis discrecio claresceret euidenter.

Circa sacramentum altaris hec uirgo preclara mira deuocione flagrabat. Quando enim communicare uolebat, ab aliis sororibus sequestrata se oracionibus & meditacionibus deuotissime preparabat. Per unam fenestram sui cubiculi ad hoc paratam corpus Cristi sumebat pluribus annis, (183r) nolens palam facere diuine uisitacionis ac sue interne consolacionis secreta. Ibi enim sciebat ut apicula mel dulcissime diuinitatis de petra & humanitatis oleum de saxo durissimo pregustare. Cum autem semel graui infirmitate detenta de uita corporali desperans, ad degustacionem inmaculati agni secundum morem solitum preparata deuotissime accessisset, auditu mirabili audiuit ad se dicere illud quod sumebat dominicum corpus "Agnes, nequaquam putes te morituram, donec pene omnes caros tuos uideris ex hac uita migrasse". Quam reuelacionem ut audiuerat prouinciali ministro & aliquibus aliis personis sub specie magni secreti (183v) reserauit. Et ita factum esse rerum secutarum probauit euentus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL