CONSTITUTIO APOSTOLICA
QUA
NOVA VULGATA BIBLIORUM SACRORUM EDITIO
“TYPICA” DECLARATUR ET PROMULGATUR
IOANNES
PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
SCRIPTURARUM THESAURUS, quo salvificus
nuntius a Deo hominibus datus continetur — ait enim recte s. Augustinus: “ de
illa civitate unde peregrinamur, litterae nobis venerunt: ipsae sunt... quae
nos hortantur ut bene vivamus ” (Enarr. in ps. XC, s. 2,1: PL 37,
1159) — ab Ecclesia merito semper summo in honore est habitus singularique
diligentia custoditus. Quae quidem ab ipsis initiis suis numquam desiit curare,
ut populus christianus quam amplissima frueretur facultate Dei verbum
percipiendi, praesertim in sacra Liturgia, in qua celebranda “ maximum est
sacrae Scripturae momentum ” (Conc. Vat. II, Const. Sacros. Conc., n.
24).
Ecclesia ergo in partibus occidentalibus
illam ceteris versionibus anteposuit, quae Vulgata solet appellari quaeque
maximam partem a s. Hieronymo, doctore praeclaro, confecta, “ tot saeculorum
usu in ipsa Ecclesia probata ” est (Conc. Trid., sess. IV; Enchir. Bibl.,
n. 21). Tam egregiae existimationi documento est etiam cura eius textum ad
criticam rationem apparandi, ac quidem per editionem, quae secundum altiorem
doctrinam adhuc concinnatur a monachis Abbatiae S. Hieronymi in Urbe, a Pio XI,
Decessore Nostro fel. rec., ad hoc institutae (Const. Apost. Inter
praecipuas, 15 Iun. 1933; A.A.S. XXVI, 1934, pp. 85 ss.).
Aetate autem nostra Concilium Vaticanum II,
honorem confirmans editioni illi, quam Vulgatam vocant, tributum (Const. Dei
verbum, n. 22), atque eo contendens, ut in Liturgia Horarum facilior esset
intellectus Psalterii, statuit, ut huius recognoscendi opus, feliciter
inchoatum, “ quamprimum perduceretur ad finem, respectu habito latinitatis
christianae necnon totius traditionis Ecclesiae ” (Const. Sacros. Conc.,
n. 91).
His omnibus Paulus Vl, Decessor Noster rec.
mem., motus est, ut antequam eidem Concilio finis imponeretur, id est die XXIX
mensis Novembris anno MCMLXV, peculiarem Pontificiam Commissionem constitueret,
cuius esset universalis eiusdem Synodi iussum perficere atque omnes Sacrae
Scripturae libros recognoscere, ut Ecclesia praedita esset editione Latina,
quam progredientia studia biblica postularent quaeque potissimum rei liturgicae
inserviret.
In qua recognitione efficienda “ ad verbum
ratio habita est veteris textus editionis Vulgatae, ubi videlicet primigenii
textus accurate referuntur, quales in hodiernis editionibus, ad criticam
rationem exactis, referuntur; prudenter vero ille est emendatus, ubi de iis
deflectit vel minus recte eosdem interpretatur. Quam ob rem Latinitas biblica
christiana est adhibita, ita ut aequa aestimatio traditionis cum iustis
postulationibus artis criticae, his temporibus vigentis, temperaretur ” (cfr.
Alloc. Pauli VI, 23 Dec. 1966; A.A.S. LIX, 1967, pp. 53 s.).
Textus, ex hac ipsa recognitione exortus,
quae quidem impensior fuit in quibusdam libris Veteris Testamenti, quibus s.
Hieronymus manus non admovit, ab anno MCMLXIX ad annum MCMLXXVII seiunctis
voluminibus est editus, nunc vero editione “ typica ”, uno volumine
comprehensa, proponitur. Haec Nova Vulgata editio etiam huiusmodi esse poterit,
ut ad eam versiones vulgares referantur, quae usui liturgico et pastorali
destinantur; atque, ut verbis utamur Pauli VI, Decessoris Nostri, “ cogitare
licet eam certum quoddam fundamentum esse, in quo studia biblica... innitantur,
maxime ubi bibliothecae, specialibus disciplinis patentes, difficilius consuli
possunt et congruentium studiorum diffusio est impeditior ” (cfr. Alloc., 22
Dec. 1977; cfr. diarium L'Osservatore Romano, 23 Dec. 1977, p. 1).
Praeteritis temporibus Ecclesia arbitrabatur
veterem Vulgatam editionem sufficere atque ad verbum Dei populo christiano
impertiendum affatim valere: quod quidem eo satius iam efficere poterit haec
Nova Vulgata editio.
Itaque opus, quod Paulus VI vehementer optavit neque ad finem absolutum potuit
videre, quod Ioannes Paulus I studiosa voluntate est prosecutus, qui
Pentateuchi libros, a praedicta Pontificia Commissione recognitos, sacrorum
Antistitibus in urbem “ Puebla ” congressuris muneri mittere statuerat quodque
Nosmet ipsi una cum multis ex orbe catholico valde exspectavimus, typis excusum
Ecclesiae iam tradere gaudemus.
Quae cum ita sint, Nos harum Litterarum vi
Novam Vulgatam Bibliorum Sacrorum editionem “ typicam ” declaramus et
promulgamus, praesertim in sacra Liturgia utendam, sed et aliis rebus, ut
diximus, accommodatam.
Volumus denique,
ut haec Constitutio Nostra firma et efficax semper sit et ab omnibus, ad quos
pertinet, religiose servetur, contrariis quibuslibet nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die XXV
mensis APRILIS in festo s. Marci Evangelistae, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri
primo.
IOANNES PAULUS PP. II
|