3
1 Hanc vobis, carissimi, iam se cundam scribo epistulam, in
quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem,
2 ut memores sitis eorum, quae praedicta sunt verborum a
sanctis prophetis, et ab apostolis traditi vobis praecepti Domini et
Salvatoris;
3 hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in
illusione illudentes, iuxta proprias concupiscentias suas ambulantes,
4 dicentes: “ Ubi est promissio adventus eius? Ex quo enim
patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae ”.
5 Latet enim eos hoc volentes, quod caeli erant prius, et
terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo,
6 per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit;
7 caeli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi
sunt igni, servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum.
8 Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud
Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.
9 Non tardat Dominus promissionem, sicut quidam tarditatem
existimant, sed patienter agit in vos nolens aliquos perire, sed omnes ad
paenitentiam reverti.
10 Adveniet autem dies Domini ut fur, in qua caeli magno
impetu transient, elementa vero calore solventur, et terra et opera, quae in ea
invenientur.
11 Cum haec omnia ita dissolvenda sint, quales oportet esse
vos in sanctis conversationibus et pietatibus,
12 exspectantes et properantes adventum diei Dei, propter quam
caeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent!
13 Novos vero caelos et terram novam secundum promissum ipsius
exspectamus, in quibus iustitia habitat.
14 Propter quod, carissimi, haec exspectantes satagite
immaculati et inviolati ei inveniri in pace;
15 et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitramini, sicut
et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit
vobis,
16 sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his; in
quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles
depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem.
17 Vos igitur, dilecti, praescientes custodite, ne iniquorum
errore simul abducti excidatis a propria firmitate;
18 crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et
Salvatoris Iesu Christi. Ipsi gloria et nunc et in diem aeternitatis. Amen.
|