3
1 Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei
nomine mur, et sumus! Propter hoc mundus non cognoscit nos, quia non cognovit
eum.
2 Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum manifestatum est
quid erimus; scimus quoniam, cum ipse apparuerit, similes ei erimus, quoniam
videbimus eum, sicuti est.
3 Et omnis, qui habet spem hanc in eo, purificat se, sicut
ille purus est.
4 Omnis, qui facit peccatum, et iniquitatem facit, quia
peccatum est iniquitas.
5 Et scitis quoniam ille apparuit, ut peccata tolleret, et
peccatum in eo non est.
6 Omnis, qui in eo manet, non peccat; omnis, qui peccat, non
vidit eum nec novit eum.
7 Filioli, nemo vos seducat. Qui facit iustitiam, iustus est,
sicut ille iustus est;
8 qui facit peccatum, ex Diabolo est, quoniam a principio
Diabolus peccat. Propter hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera Diaboli.
9 Omnis, qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam
semen ipsius in eo manet; et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.
10 In hoc manifesti sunt filii Dei et filii Diaboli: omnis,
qui non facit iustitiam, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum.
11 Quoniam haec est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut
diligamus alterutrum.
12 Non sicut Cain: ex Maligno erat et occidit fratrem suum. Et
propter quid occidit eum? Quoniam opera
eius maligna erant, fratris autem eius iusta.
13
Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus.
14 Nos scimus quoniam transivimus de morte in vitam, quoniam
diligimus fratres; qui non diligit, manet in morte.
15 Omnis, qui odit fratrem suum, homicida est, et scitis quoniam
omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem.
16 In hoc novimus caritatem, quoniam ille pro nobis animam
suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere.
17 Qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum
necesse habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo?
18 Filioli, non
diligamus verbo nec lingua sed in opere et veritate.
19 In hoc cognoscemus quoniam ex veritate sumus, et in conspectu
eius placabimus corda nostra,
20 quoniam si reprehenderit nos cor, maior est Deus corde
nostro et cognoscit omnia.
21 Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam
habemus ad Deum
22 et, quodcumque petierimus, accipimus ab eo, quoniam mandata
eius custodimus et ea, quae sunt placita coram eo, facimus.
23 Et hoc est mandatum eius, ut credamus nomini Filii eius
Iesu Christi et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.
24 Et, qui servat mandata eius, in ipso manet, et ipse in eo;
et in hoc cognoscimus quoniam manet in nobis, ex Spiritu, quem nobis dedit.
|