EPISTULA II IOANNIS
1
1 Presbyter electae dominae
et filiis eius, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes,
qui noverunt veritatem,
2 propter veritatem, quae permanet in nobis et nobiscum erit
in sempiternum.
3 Erit nobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre et a
Iesu Christo, Filio Patris, in veritate et caritate.
4 Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes
in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre.
5 Et nunc rogo te, domina, non tamquam mandatum novum scribens
tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.
6 Et haec est caritas, ut ambulemus secundum mandata eius; hoc
mandatum est, quemadmodum audistis ab initio, ut in eo ambuletis.
7 Quoniam multi seductores prodierunt in mundum, qui non
confitentur Iesum Christum venientem in carne; hic est seductor et
antichristus.
8 Videte vosmetipsos, ne perdatis, quae operati estis, sed ut
mercedem plenam accipiatis.
9 Omnis, qui ultra procedit et non manet in doctrina Christi,
Deum non habet; qui permanet in doctri na, hic et Patrem et Filium habet.
10 Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nolite
accipere eum in domum nec “ Ave ” ei dixeritis;
11 qui enim dicit illi: “ Ave ”, communicat operibus illius
malignis.
12 Plura habens vobis scribere, nolui per chartam et
atramentum; spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui, ut gaudium
nostrum plenum sit.
13 Salutant te filii sororis tuae electae.
|