APOCALYPSIS IOANNIS
1
1 Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere
ser vis suis, quae oportet fieri cito, et significavit mittens per angelum suum
servo suo Ioanni,
2 qui testificatus est verbum Dei et testimonium Iesu Christi,
quaecumque vidit.
3
Beatus, qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea, quae in ea
scripta sunt; tempus enim prope est.
4 Ioannes septem ecclesiis, quae sunt in Asia: Gratia vobis et
pax ab eo, qui est et qui erat et qui venturus est, et a septem spiritibus, qui
in conspectu throni eius sunt,
5 et ab Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus
mortuorum et princeps regum terrae.
Ei, qui diligit nos et solvit nos a peccatis nostris in sanguine suo
6 et fecit nos regnum, sacerdotes Deo et Patri suo, ipsi
gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
7 Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus et qui
eum pupugerunt, et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam, amen.
8 Ego sum Alpha et Omega, dicit Dominus Deus, qui est et qui
erat et qui venturus est, Omnipotens.
9 Ego Ioannes, frater vester et particeps in tribulatione et
regno et patientia in Iesu, fui in insula, quae appellatur Patmos, propter
verbum Dei et testimonium Iesu.
10 Fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem
magnam tamquam tubae
11 dicentis: “ Quod vides, scribe in libro et mitte septem ecclesiis:
Ephesum et Smyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et
Laodiciam ”.
12 Et conversus sum, ut viderem vocem, quae loquebatur mecum;
et conversus vidi septem candelabra aurea
13 et in medio candelabrorum quasi Filium hominis, vestitum
podere et praecinctum ad mamillas zonam auream;
14 caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana
alba, tamquam nix, et oculi eius velut flamma ignis,
15 et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti, et
vox illius tamquam vox aquarum multarum,
16 et habebat in dextera manu sua stellas septem, et de ore
eius gladius anceps acutus exibat, et facies eius sicut sol lucet in virtute
sua.
17
Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus; et posuit dexteram
suam super me dicens: “
Noli timere! Ego sum primus et novissimus,
18 et vivens et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula
saeculorum et habeo claves mortis et inferni.
19 Scribe ergo, quae vidisti et quae sunt et quae oportet
fieri post haec.
20 Mysterium septem stellarum, quas vidisti ad dexteram meam,
et septem candelabra aurea: septem stellae, angeli sunt septem ecclesiarum; et
candelabra septem, septem ecclesiae sunt.
|