2
1 Angelo ecclesiae, quae est Ephesi, scribe:
Haec dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio
septem candelabrorum aureorum:
2 Scio opera tua et laborem et patientiam tuam, et quia non
potes sustinere malos et tentasti eos, qui se dicunt apostolos et non sunt, et
invenisti eos mendaces;
3 et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non
defecisti.
4
Sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti.
5 Memor esto itaque unde excideris, et age paenitentiam et
prima opera fac; sin autem, venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo,
nisi paenitentiam egeris.
6 Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quae et ego
odi.
7
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Vincenti dabo ei edere de ligno vitae, quod est in
paradiso Dei.
8 Et angelo ecclesiae, quae est Smyrnae, scribe:
Haec dicit Primus et Novissimus, qui fuit mortuus et vixit:
9 Scio tribulationem tuam et paupertatem tuam — sed dives es —
et blasphemiam ab his, qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt, sed sunt
synagoga Satanae.
10 Nihil horum timeas, quae passurus es. Ecce missurus est
Diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini, et habebitis tribulationem diebus
decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae.
11
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Qui vicerit, non laedetur a morte secunda.
12 Et angelo ecclesiae, quae est Pergami, scribe:
Haec dicit, qui habet romphaeam ancipitem acutam:
13 Scio, ubi habitas, ubi thronus est Satanae, et tenes nomen
meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas, testis meus fidelis, qui
occisus est apud vos, ubi Satanas habitat.
14 Sed habeo adversus te pauca, quia habes illic tenentes
doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel,
edere idolothyta et fornicari;
15 ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum similiter.
16 Ergo paenitentiam age; si quo minus, venio tibi cito et
pugnabo cum illis in gladio oris mei.
17
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Vincenti dabo ei de manna abscondito et dabo illi
calculum candidum, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui
accipit.
18 Et angelo ecclesiae, quae est Thyatirae, scribe: Haec dicit
Filius Dei, qui habet oculos ut flammam ignis, et pedes eius similes orichalco:
19 Novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et
patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus.
20 Sed habeo adversus te, quia permittis mulierem Iezabel,
quae se dicit prophetissam, et docet et seducit servos meos fornicari et
manducare idolothyta.
21 Et dedi illi tempus, ut paenitentiam ageret, et non vult
paeniteri a fornicatione sua.
22 Ecce mitto eam in lectum et, qui moechantur cum ea, in
tribulationem magnam, nisi paenitentiam egerint ab operibus eius.
23 Et filios eius interficiam in morte, et scient omnes
ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda, et dabo unicuique vestrum
secundum opera vestra.
24 Vobis autem dico ceteris, qui Thyatirae estis, quicumque
non habent doctrinam hanc, qui non cognoverunt altitudines Satanae, quemadmodum
dicunt, non mittam super vos aliud pondus;
25 tamen id quod habetis, tenete, donec veniam.
26 Et, qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera
mea, dabo illi potestatem super gentes,
27 et reget illas in virga ferrea,
tamquam vasa fictilia confringentur,
28 sicut et ego accepi a Patre meo, et dabo illi stellam
matutinam.
29
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
|