8
1 Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in
caelo quasi media hora.
2 Et vidi septem angelos, qui stant in conspectu Dei, et datae
sunt illis septem tubae.
3 Et alius angelus venit et stetit ante altare habens
turibulum aureum, et data sunt illi incensa multa, ut daret orationibus
sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum.
4 Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de
manu angeli coram Deo.
5 Et accepit angelus turibulum et implevit illud de igne
altaris et misit in terram; et facta sunt tonitrua et voces et fulgura et
terraemotus.
6 Et septem angeli, qui habebant septem tubas, paraverunt se,
ut tuba canerent.
7 Et primus tuba cecinit. Et facta est grando et ignis mixta
in sanguine, et missum est in terram: et tertia pars terrae combusta est, et
tertia pars arborum combusta est, et omne fenum viride combustum est.
8 Et secundus angelus tuba cecinit. Et tamquam mons magnus
igne ardens missus est in mare: et facta est tertia pars maris sanguis,
9 et mortua est tertia pars creaturarum, quae in mari sunt,
quae habent animas, et tertia pars navium interiit.
10 Et tertius angelus tuba cecinit. Et cecidit de caelo stella
magna ardens tamquam facula et cecidit super tertiam partem fluminum et super
fontes aquarum.
11
Et nomen stellae dicitur Absinthius. Et facta est tertia pars aquarum in
absinthium, et multi hominum mortui sunt de aquis, quia amarae factae sunt.
12
Et quartus angelus tuba cecinit. Et percussa est tertia pars solis et tertia
pars lunae et tertia pars stellarum, ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei
non luceret pars tertia, et nox similiter.
13 Et vidi et audivi unam aquilam volantem per medium caelum
dicentem voce magna: “ Vae, vae, vae habitantibus in terra de ceteris vocibus
tubae trium angelorum, qui tuba canituri sunt!”.
|