10
1 Et vidi alium angelum for tem descendentem de caelo amictum
nube, et iris super caput, et facies eius erat ut sol, et pedes eius tamquam
columnae ignis;
2 et habebat in manu sua libellum apertum. Et posuit pedem
suum dexterum supra mare, sinistrum autem super terram,
3 et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum
clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas.
4 Et cum locuta fuissent septem tonitrua, scripturus eram; et
audivi vocem de caelo dicentem: “ Signa, quae locuta sunt septem tonitrua,
et noli ea scribere ”.
5 Et angelus, quem vidi stantem supra mare et supra terram,
levavit manum suam dexteram ad caelum
6 et iuravit per Viventem in saecula saeculorum, qui creavit
caelum et ea, quae in illo sunt, et terram et ea, quae in ea sunt, et mare et
ea, quae in eo sunt: “ Tempus amplius non erit,
7 sed in diebus vocis septimi angeli, cum coeperit tuba
canere, et consummatum est mysterium Dei, sicut evangelizavit servis suis
prophetis ”.
8 Et vox, quam audivi de caelo, iterum loquentem mecum et
dicentem: “ Vade, accipe librum apertum de manu angeli
stantis supra mare et supra terram ”.
9 Et abii ad angelum dicens ei, ut daret mihi libellum. Et
dicit mihi: “ Accipe et devora illum; et faciet amaricare
ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulcis tamquam mel ”.
10 Et accepi libellum de manu angeli et devoravi eum, et erat
in ore meo tamquam mel dulcis; et cum devorassem eum, amaricatus est venter
meus.
11 Et dicunt mihi: “ Oportet te iterum
prophetare super populis et gentibus et linguis et regibus multis ”.
|