11
1 Et datus est mihi calamus similis virgae dicens: “ Surge et metire
templum Dei et altare et adorantes in eo.
2 Atrium autem, quod est foris templum, eice foras et ne
metiaris illud, quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt
mensibus quadraginta duobus.
3 Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille
ducentis sexaginta amicti saccis ”.
4 Hi sunt duae
olivae et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes.
5
Et si quis eis vult nocere, ignis exit de ore illorum et devorat inimicos
eorum; et si quis voluerit eos laedere, sic oportet eum occidi.
6 Hi habent potestatem claudendi caelum, ne pluat pluvia
diebus prophetiae ipsorum; et potestatem habent super aquas convertendi eas in
sanguinem et percutere terram omni plaga, quotienscumque voluerint.
7 Et cum finierint testimonium suum, bestia, quae ascendit de
abysso, faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos.
8 Et corpus eorum in platea civitatis magnae, quae vocatur
spiritaliter Sodoma et Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est;
9 et vident de populis et tribubus et linguis et gentibus
corpus eorum per tres dies et dimidium, et corpora eorum non sinunt poni in
monumento.
10 Et inhabitantes terram gaudent super illis et iucundantur
et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetae cruciaverunt eos, qui
inhabitant super terram.
11 Et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit
in eos, et steterunt super pedes suos; et timor magnus cecidit super eos, qui
videbant eos.
12 Et audierunt vocem magnam de caelo dicentem illis: “ Ascendite huc ”; et ascenderunt in caelum in nube, et viderunt illos inimici eorum.
13 Et in illa hora factus est terraemotus magnus, et decima
pars civitatis cecidit, et occisi sunt in terraemotu nomina hominum septem
milia, et reliqui in timorem sunt missi et dederunt gloriam Deo caeli.
14 Vae secundum
abiit; ecce vae tertium venit cito.
15 Et septimus angelus tuba cecinit, et factae sunt voces
magnae in caelo dicentes: “ Factum est regnum huius mundi Domini nostri et
Christi eius, et regnabit in saecula saeculorum ”.
16 Et viginti quattuor seniores, qui in conspectu Dei sedent
in thronis suis, ceciderunt super facies suas et adoraverunt Deum
17 dicentes:
“ Gratias agimus tibi,
Domine, Deus omnipotens,
qui es et qui eras,
quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti.
18
Et iratae sunt gentes,
et advenit ira tua, et tempus mortuorum iudicari
et reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis
et timentibus nomen tuum, pusillis et magnis,
et exterminare eos, qui exterminant terram ”.
19 Et apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca
testamenti eius in templo eius; et facta sunt fulgura et voces et terraemotus
et grando magna.
|