12
1 Et signum magnum appa ruit in caelo: mulier amicta sole, et
luna sub pedibus eius, et super caput eius corona stellarum duodecim;
2 et in utero habens, et clamat parturiens et cruciatur, ut
pariat.
3 Et visum est aliud signum in caelo: et ecce draco rufus
magnus, habens capita septem et cornua decem, et super capita sua septem
diademata;
4 et cauda eius trahit tertiam partem stellarum caeli et misit
eas in terram. Et draco stetit ante mulierem, quae erat paritura, ut, cum
peperisset, filium eius devoraret.
5 Et peperit filium, masculum, qui recturus est omnes gentes
in virga ferrea; et raptus est filius eius ad Deum et ad thronum eius.
6 Et mulier fugit in desertum, ubi habet locum paratum a Deo,
ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta.
7 Et factum est proelium in caelo, Michael et angeli eius, ut
proeliarentur cum dracone. Et draco pugnavit et angeli eius,
8 et non valuit, neque locus inventus est eorum amplius in
caelo.
9 Et proiectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui
vocatur Diabolus et Satanas, qui seducit universum orbem; proiectus est in
terram, et angeli eius cum illo proiecti sunt.
10 Et audivi vocem magnam in caelo dicentem:
“ Nunc
facta est salus et virtus et regnum Dei nostri
et potestas Christi eius,
quia proiectus est accusator fratrum nostrorum,
qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte.
11 Et ipsi vicerunt illum propter sanguinem Agni
et propter verbum testimonii sui;
et non dilexerunt animam suam
usque ad mortem.
12 Propterea laetamini, caeli
et qui habitatis in eis.
Vae terrae et mari, quia descendit Diabolus ad vos habens iram magnam, sciens
quod modicum tempus habet! ”.
13 Et postquam vidit draco quod proiectus est in terram,
persecutus est mulierem, quae peperit masculum.
14 Et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae, ut volaret
in desertum in locum suum, ubi alitur per tempus et tempora et dimidium
temporis a facie serpentis.
15 Et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam
flumen, ut eam faceret trahi a flumine.
16 Et adiuvit terra mulierem, et aperuit terra os suum et
absorbuit flumen, quod misit draco de ore suo.
17 Et iratus est draco in mulierem et abiit facere proelium
cum reliquis de semine eius, qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium
Iesu.
18 Et stetit super arenam maris.
|